summis cum laudibus absolutis, mox in manus Magistri et Patris incidit. Card. Simor citissimo ictu oculi perspexit iuvenem sacerdotem esse veluti aptissimam dignissimamque statuam marmoream, in qua prima lineamenta suae figurae propriis manibus sculpendo exprimeret. Quod et fecit. At prima solum dico. Nam reliqua indefesso labore, ambitioso studio, infracta energia et animi alacritate ipse sibi ad exemplar architypi impressit. Ut serius omnibus omnia fieret, Card. Simor iussit illum omnes activitatis ecclesiasticae gradus pertransire.
Contulit illi munus cooperatoris rure, idem postea in urbe Regni capitali, mox professorem theologiae eum constituit, demum sibi ad latus adscivit, ut faceret peritum administrationis ecclesiasticae et socium laboris inamissibilem haberet. Sic fulgida promotio Joannis Csernoch fulgurantis eius sagacitatis et indefessi laboris evasit fructus. Annum agens 37-um canonicus Ecclesiae Strigoniensis est electus; mox per gradualem promotionem a. 1898. archidiaconus Nogradiensis, 1905. archidiaconus Cathedralis, anno vero 1906. canonicus Custos. Post expletos annos fatigii continui labores Curiae archiepiscopalis commutavit cum parochia Cathedrali, unde ut electus Comitiorum deputatus, recusato prius episcopatu Szatmariensi, Apostolicae Sedis et Apostolici Regis gratia ac desiderio die 12. Jan. a. 1908. Sedi Chanadiensi praefectus est. Exinde vero iam die 8. Martii a. 1911. elevatus in archiepiscopatum Colocensem et mox die 20. Nov. anni 1912. archiepiscopus Strigoniensis et Princeps-Primas Hungariae est electus.
Lapides monumentorum summam virorum qui ipsa posuerunt, gloriam posteris ore vivo annuntiant. Speramus fore mitiora adhuc tempora, quum praeter reconstructum auctumque Gymnasium Tyrnaviense, praeter reconstructam et ad regulas artis selectam ordinatamque Pinacothecam in Palatio archiepiscopali, praeterque magnificum praeparandiae magistrorum institutum pro Strigonio animo conceptum, multa adhuc molimina grandia, modo in pectore reclusa, diadema meritorum Joannis Csernoch novis ornabunt gemmis, adamanteque micantibus. Dico, quia spero, fortunata sorte denuo adventuros esse annos felicissimos, quando Hungarae gentis cultura, ab intellectu Hungarico concepta, Hungaricis manibus exsectita ac eidem exterarum gentium minime dispar, inde a Carpathicis montibus ad sinum Adriaticum usque triumphans triumphabit. Quod Deus Optimus Maximus celerrime faxit, totis votis optamus.
Sed quomodocunque res se habuerint, hoc invictum manebit: agmen litterarum innumerabilium in hujus voluminis paginis typis plumbeis impressarum, alte in tempora clamabit, sedisse quondam in Monte sancto Sion Hungarorum, in antiquissima Sede Strigoniensi virum, culturae strenuum propugnatorum, scientiarum liberalissimum fautorem: Joannem Cardinalem Csernoch.
At occassione duplicis jubilaei alias quoque piae commemorationis chordas, quibus memoriam beatam Ferdinandi Knauz concinere digne valeamus, attingere debemus. Hic erat enim vir, qui ante 50 annos primum Monumentorum Eccl. Strigoniensis volumen concinnans lumine ingenii eruditissimi nubilos historiae campos collustraverat.
Ferdinandus Knauz die 12. Octobr. a. 1831. natus in Ó-Buda, patrem opificem sat fortunatum, origine ac lingua Germanum, habuit. Quod minime est mirandum. Parentes Germanos quidem lirigua et origine, Hungaros tamen sensu et corde! Gens enim Hungarorum nunquam suos alius idiomatis concives sprevit,