sprevit, eo minus vi oppressit. E contra culturam illorum et labores semper magni faciebat, confidens in vi transformativa soli et aeris Hungarici. Nec sine effectu unquam.
Ferdinandus Knauz, puer adhuc, scholae elementaris frequentandae gratia ad occidentem campi Rakos dicti partem, ubi colles Mogyorosienses surgunt, in domum notarii villae, cuiusdam Gaal devenit. Nondum integro expleto anno, Germanulus puer radicitus Hungarus adolescere coepit. Terra, aura, domus, socii tantam in illo commutationem effecerunt, ut quivis originis eius ignarus illum pro genuina Cumanici deserti subole facile haberet.
Studia humaniora Strigonii solvit. Peracto sexto gymnasii cursu, novitiatum ordinis s. Benedicti ingressus, mox tamen exinde iterum Strigonium reversus, in almo s. Stephani seminario studiis theologicis operam dedit, quibus feliciter consummatis, per impositionem manuum episcopi coadiutoris Josephi Krautmann die 7. Decemb. a. 1854. sacerdotio est initiatus.
Experimenta eius litteraria prima non excedunt mensuram primitiarum, quas iuvenes ingenio praedicti conficere solent. Componebat versus, scriptitabat descriptiones, narrationes, fabulas, quas novellas appellant. Sicut avis volatum discens volitabat ex uno obiecto ad alterum. At alacritatem ingenii solam non sufficere ad scribendum propere intellexit. Qui alios docere vult, ipse addiscat prius oportet. Simul persensit campum illum, qui sibi pateret, historiam esse tunc temporis fere incultam persuasumque ei erat ingenium a Deo acceptum sibi tale esse, quod ibi sulcos frugiferos fodere valeret.
Integris igitur viribus studium historiae aggressus est, incipiendo ab Alphabeto eius. Historiographus enim, ut genium temporum lapsorum eruere et ex litteris mortuis in Codicibus latentibus vivam vocem proferre valeat, lectionem cursivam codicum addiscat necesse est. Et fecit hoc, quamvis opus maxime intricatum fuerit pro illo. Non frequentabat Universitates, non auscultabat lectionibus professorum eruditissimis, qui ipsum forti manu ducerent per saltus spinosos novae palaestrae. Unicum quod aderat ipsi, apprima notitia linguae Latinae. At studiis vacavit cum perspicacia gentis Germanae et cuni pertinacia stirpis Hungarae. Postquam vero in pervestigationibus indefessis qua fructum fatigii a Deo acceperat, ut Codicem Posoniensem, qui vulgo periisse credebatur, de novo detegeret et copiosis auctum commentariis anno 1856. in litteris periodicis Uj magyar Muzeum publicaret, uno ictu in illorum primam seriem gressus est, qui scripturas antiquas solvere valerent.
Abhinc studia dilatavit et ad omnia studia subsidiaria historiae, simul ad omnes ramos Diplomaticae extendit. Inde secreta brachygraphiae, palaeographiae, numismaticae, sgraphologiae, chronologiae, quibus Aevum Medium tanto gaudebat, qua liber explicatus illi patebant. Quid mirum, si tanta recuperata scientia is evaserit, qui revera fuit: celeberrimus palaeographus Hungariae. Autodidacta cum fuisset et neminem magistrum habuisset: omnium magister factus est.
Nec locus, nec tempus suppetit, ut omnia amplissimae eruditionis opera Knauzii recenseamus; opera solummodo palmaria commemorabimus, quibus gloriolam scriptorum in historia Hungariae celeberrimorum sibi meruerat.
Tamquam celeberrimum eius opus Kortan (Chronologia) titulatum prae ceteris commemorandum venit, quod laurea Academiae Scientiarum Hungaricae cinetum a. 1876. prodiit. Cum Guilelmus Fraknói, dicti instituti tunc supremus secretarius,