Salvatore. Ad universorum noticiam, tam presencium quam futurorum, harum serie volumus pervenire: quod venerabilis pater dominus Boezlaus (sic!), Dei gracia archyepiscopus Strigoniensis, locique eiusdem comes perpetuus ab una parte; et comes Gregorius, filius Gregorii de Gormoth ex altera, coram nobis in medio nostri personaliter constituti; idem dominus B.(oleslaus) archyepiscopus, quia idem comes Gregorius ad abolendam et detergendam quandam notam infamie status condicionalis, qua Strigoniensi archyepiscopo et per consequens archyepiscopatui teneri infamabatur, quandam possessionem suam, Vaga vocatam, in comitatu Posoniensi existentem, cum omnibus utilitatibus suis et pertinenciis universis, molendinis et aliis si que forent, titulo empcionis ad ipsup Gregorium devolutam, sub eisdem metis et terminis, quibus ipse Gregorius (expunct: dictus) dignosscitur possedisse, dedit et contulit ipsi domino nostro B.(oleslao) Strigoniensi archyepiscopo et per consequens arehyepiscopatui, prout in litteris conventus cruciferorum sancti regis Stephani de Strigonio, super hoc confectis, plenius continetur. In recompensacionem huiusmodi sue donacionis, ipsum Gregorium et suos posteros procreatos vel procreandos, simul cum possessione sua Gormoth vocata, ab huiusmodi nota predicte condicionis, si qua fuit, presertim et cum idem dominus B.(oleslaus), Strigoniensis ecclesie archyepiseopus, per litteras incliti principis Bele, condam regis Hungarie edoctus, ipsum comitem Gregorium sepefatum ab Aonere cuiusdam condicionis ecclesie sue et sibi debite repererit immunem et exemptum, deliberato tractatu . . . . . habito et pensato, nobisque consencientibus, absolvit sue ingenuytatis et libertatis uberiorem, seu firmiorem ad cautelam et in numerum et [cetum serviencium re]galium ipsum Gregorium [et heredes, here]dumque suorum successores, nobiscum ordinante nobisque consencientibus, simul cum terra seu possessione sua Gormoth, annumerari annuit et per[misit] aggregari. Terram vero G[ormoth] . . . . . Nitriensi existentem, possessionem ipsius Gregorii, vicinam et commetaneam . . . . Strigoniensis ecclesie archyepiscopo B.(oleslao) et archyepiscapatui pleno . . . . . . . . . . . do, ipsam ab omni honere . . . . . que servicii Strigoniensis ecclesie archyepiscopo et archyepiscopatui debito, ipse dominus B.(oleslaus) archyepiscopus eximendo et absolvendo, nobiscum deliberato . . . . . consencientibus cum . . . . . meliorari debeat, quantum potest in recompensivam donacionem . . . . . et nichilominus in oc . . . . . dedit, donavit . . . . . . . . Gregorio heredibus[que su]orum successoribus, perpetuo et irrevocabiliter sic exemptam tenen[endam et] habendam assumpsit; nich[ilominus idem . . . . ] B.(oleslaus) . . . . . coram nobis, quod quicunque . . . . . Gregorium vel suos posteros, racione prescripte terre Gormok per . . . . . donate impetere . . . . . et suos heredes deb[eret propriis] laboribus et expensis . . . . . simplices seu communes, ac eciam privilegiales si sunt, vel . . . . . bus Gormoth . . . . . Gregorii . . . . . heredum ipsos et eorum . . . . . gentes, idem dominus B.(oleslaus) archyepiscopus assumpsit reddere et restituere, e . . . . . . heredibus bona s . . Strigon . . . quocumque ingenio res[erva]tur, ipsas idem dominus B.(oleslaus) archyepiscopus cassas reliquit et inanes. In cuius rei memoriam, perpetuamque firmitatem . . . . . . Gregorio et suis heredibus . . ., sigillo nostro maiori et autentico dedimus roboratas. Datum, per manus discreti viri magistri Ladislai lectoris ecclesie nostre Strigoniensis, II (?) Kalendas Iunii[anno] Domini M-o CCC-o XX-o sexto (?); domino Theophilo preposito maiori, Ladislao lectore, Ladislao