secretarius, illud die 18. Decembris eiusdem anni in mensa Academiae deposuerat, a commotis stupefactisque per minuta membris academicis summo cum applausu susceptum est. Grande sane opus, quo praestantius ac perfectius nulla gentium in arte hac ostendere posset. Árpadus Károlyi de opere disserens ait: Plurimas Academia iam honoris coronas diversis operibus, sed nulli hoc maiori digniorique unquam adiudicavit . . . Auctor inaestimabilem thesaurum, cuius primus iam aspectus omnem expectationem exsuperat et qui continuo dein usu semper pretiosior evadit, patefecit . . . hoc ingenii Hungarici opus tantos in nos producit effectus, ut eodem fere modo, quo Moyses ardentem quondam rubum, illud conspicere cogamur.
Jure merito huic praestantissimo operi par dicere debemus alterum non minus dignum; primum nempe ac secundum Monumentorum Ecclesiae Strigoniensis volumen. Illud in XLVIIL. – 688. paginis in 4-o festo resurrectionis Domini a. 1874., hoc vero in XLIX. – 883. paginis in 4-o, mense Junii a. 1882. in lucem prodiit. Duo haec volumina continent diplomata omnia, quae inde a fundatione archiepiscopatus Strigoniensis usque ad annum 1321., regentibus archidioecesim interdum 32 Archiepiscopis, supersunt et data historica ubicunque reperta, ordine chronologico, cum commentariis, qui totam materiam amplectuntur, notisque virum rei peritissimum profitentibus.
Uti opus eius Kortan palmatum evasit, ita et Monumenta vere opus classicum. evadere meruit, quod omnes scientiae periti cum applausu receperunt. Cito probata est sententia eruditorum opus collectaneum historiae Ecclesiae Strigoniensis similium editionum princeps esse, quod cum aliis quoque Europae huiusmodi publicationibus contendere facile possit. Quapropter verissime eruditus biographus Knauzii[1] addit de opere classico Monumentorum scribendo: Omnino verum in tempora monumentum est, quod immensam eruditionem auctoris, gravitatem profundam, inexhaustam diligentiam, pium erga patriam archidioecesimque sensum per omnia saecula posteritati annuntiabit, quo auctor adimplere fervida Péterffy-i vota volebat dicentis: Agamus socii . . . ne antiquitatis sacrae Hungariae studio infra gentes simus ceteras. Quibus iam, non voluisse tantum, sed et revera adimplevisse, nobis addere licebit.
Inter caetera Auctoris opera minime praeterire debemus opus, quod inscribitur: A Garam-melletti szent Benedeki Apátság története, quod sumptibus prodige magnificis archicapituli Strigoniensis vere luxuriosam editionem vidit. Proh dolor, solum Tomus I. est publicatus et quidem anno 1890., occasione consecrationis ecclesiae s. Benedicti de iuxta Gron, ab archicapitulo patrono magnifice ad legem artis restauratae.
Knauz secundi quoque tomi manuscriptum perfecit, quod tamen testamenti tenore in tabulario codicum Academiae Scientiarum Hungaricae repositum est – ut videtur – in aeternitatis saecula...
Tandem animum ad alia duo, ambitu licet exigua, tamen materia gravia opuscula advertere licet, quorum alterum de manuscriptis Capituli Posoniensis disserit, alterum vero Missalia et Breviaria antiqua ecclesiarum Hungariae colligit.
[1] Dr. Julius Walter: Dr. Knauz Nándor. Emlékbeszéd: Az Esztergom-vidéki Régészeti és Történelmi Társulat 1899. marc 5-én tartott közgyűlésén felolvasta a szerző, – Nos quoque data citati opusculi huius prae oculis habuimus.