Nos capitulum ecclesie Posoniensis, significamus quibus expedit universis, presencium per tenorem: quod Budou filio Huswet, Paulo filio Benedicti pro se, et pro eodem Benedicto patre suo. Johanne filio Gurk, Thoma filio Cheet pro se et pro Dominico filio suo, Beke filio Andree, Mathya filio Vrachy pro se, et pro eodem Vrachyo patre suo, Andrea filio Chyle pro se et fratribus suis, Georgio filio Gurk et Nicolao filio Huswet, pro se et pro fratribus suis, de genere udvornicorum de Zylas Luche ab una parte; Petro et Stephano, filiis Andree filii Chugud, cum omnibus proximis et cognatis suis, similiter de genere udvornicorum de villa Theber Luche ab altera, coram nobis personaliter constitutis, sunt confessi oraculo vive vocis: quod licet mota fuisset materia questionis inter ipsos, super quadam particula terre, Lakzyg vocate, viginti iugera terrarum arabilium continentem, cuius quidem particule terre incipit meta et terminus circa quandam aquam Baarcha vocatam; et deinde protenditur versus meridiem ad quandam communem viam, que est pro meta; et deinde procedit adhuc similiter versus meridiem, prout dixerunt, usque quandam vallem Magala vocatam et ibidem terminatur. Et sic inter se diucius ordine iudiciario fuissent altercati, ad ultimum mediantibus probis viris, videlicet: Ladislao filio Vrachy, Nicolao filio Alberti, Paulo filio Lyde, Andrea filio Gregorii, Nicolao filio Gurk, iobagionibus udvornicorum, item Benedicto filio Vrka, Ladislao filio Chumur, Petro dicto Zydeu, Benedicto filio Benke, Stephano dicto Zydeu, Blasio filio Bekud, Dyonisio de Suul, Ladislao de Zorwa et Huswet udwornicis, – in talem concordie devenissent unionem; quod iidem Budou et Paulus, cum omnibus proximis et generacionibus suis antedictis, predictam particulam terre viginti iugera continentem, sub eisdem metis et terminis, quibus Petrus et Stephanus cum suis proximis, ac eorum predecessoribus dinoscuntur possedisse, eisdem Petro et Stephano, cum omnibus proximis et cognatis suis, ac eorum successoribus, sicut ipsorum fuerat ab antiquo, dimisissent pacifice et quiete, iure perpetuo irrevocabiliter possidendam, habendam et tenendam; obligacione huiusmodi interposita, quod quandocunque Budou et Paulus sepedicti, cum supradictis proximis et cognatis suis, Petrum et Stephanum antedictos, cum suis proximis et cognatis, aut eorum successores, racione dicte particule terre, aut racione alterius terre, quovis nomine nuncupate, vellent forsitan molestare, extunc iidem Budou et Benedictus, ante litis ingressum remanerent super eo, pro quo remanserant contra eosdem Petrum et Stephanum, ac proximos suos, in presencia strennui viri magistri Nicolai, comitis Posoniensis; alii vero Johannes et Thomas, cum supradictis proximis et cognatis, exclusis dictis duobus Budou scilicet et Benedicto, in decem marcis iudici et in decem marcis ipsis Petro et Stephano cum proximis suis, iuxta litteras eiusdem magistri Nicolai, comitis [Po]soniensis ipso facto solvere tenerentur; prout se coram nobis ad hoc propria obligavit voluntate. Datum, in festo Omnium Sanctorum,[70] anno Domini M-o CCC-o vigesimo tercio.
Nos vero peticionibus eorumdem annuentes, dictas litteras de verbo ad verbum presentibus transcribi fecimus, sigillique nostri appensione consignari. Datum, in festo Asumpcionis Beate Virginis Gloriose, anno eiusdem ut supra M-o CCC-o vigesimo sexto.
A. B. C.
Sigillum e rubro et flavo serico pendet. – Orig. membran. in Arch. Cap. Publ. Capsa 9. fasc. 4. nr. 2.
[70] 1323. 1. Nov.