nostrorum, pariter et consensu, pure propter Deum et ut eorumdem fratrum oracionibus participes efficiamur et consortes, incorporamus et incorporando auctoritate ordinaria confirmamus ita tamen, quod iura prepositalia racione ecclesiarum debita, salva sint per omnia et complete; de iudiciis vero nostris spiritualibus et homicidiis, racione huius beneficii eis per nos concessi, nullatenus intromitter se debebunt. Presbiter autem, qui iam dictam ecclesiam possidet, sine ipsius consensu, ea, in vita sua non debet aliquatenus spoliari; cum vero ipsa vacare contigerit, prefati fratres et nullus alter, omni contradiccione remota, secundum Dei timorem et zelum animarum, perpetuum vicarium eligent et eum domino preposito, ecclesie beati Martini, qui pro tempore fuerit presentabunt; quem si ydoneum conspexerit, auctoritate ordinaria confirmabit; cui eciam de redditibus ecclesiarum in tantis provideant, ex quibus iura prepositalia persolvere, hospitalitatem exhibere et victus sui necessaria habere valeat competenter. Si qui vero, quod absit, ausu temerario huic salubri et racionabili donacioni, ac legittime nostre confirmacioni, Dei timore postposito, in posterum contraire et contradicere efficaciter attemptaverint, et prefatos fratres in aliquo turbare presumpserint, hy tamquam Deo et iusticie ipsius contrarii, per censuram ecclesiasticam severius compescantur et tamquam invasores, ac usurpatores rerum ecclesiasticarum., ab omnibus Christi fidelibus iugiter evitentur. In cuius rei memoriam, firmitatemque perpetuam, presentes litteras concessimus nostri et fratrum nostrorum sigillorum munimine roboratas. Datum anno Domini M CCC XXVI, in die Omnium Sanctorum.
Sigilla e viridi et flavo serico pendent. – Orig. membran., in Arch. Reg. Hung. Regnicol. M. O. D. L. 31070. Signatura vetus Arch. Cap. Jul. Centuria XX. nr. 26. – Cf. et Wagner: Analecta Scep. P. III. p. 175.; Fejér: Cod. Dipl. VIII/3. p. 143.
154.
1326. (Szepeshely.) 4. Nov. – Capitulum Scepus., privilegiales Jacobi praepositi Scepus., monasterio B. Mariae Virg. de Scepus, Ord. Cist. concessas, transscribit et confirmat.
Ed. Fejér: Cod. Dipl. VIII/3. p. 139.
155.
1326. (Esztergom.) 8. Nov. – Capitulum Strigon., Carolo I. regi, possessionem Kovácsi reambulatam et civitati Strigon. statutam esse, perhibet.
Tenorem vide sub. nr. 159.
156.
1326. (Heiligen-Kreutz.) 11. Nov. – Otto, abbas S. Crucis in Austria, conventionem inter conventum de Kedhely et capit. Poson. factam, transcribit et confirmat.
Nos frater Otto dictus, abbas Sancte Crucis in Austria, ordinis Cysterciensis, notum facimus universis, quibus expedit, presencium per tenorem: quod accedentes ad nostram presenciam venerabiles viri, dominus Jacobus coabbas noster, tunc temporis, et frater Gerungus prior suus, de Monte Sancte Marie in Vngaria iuxta Kedhel, exhibuerunt nobis litteras suas, atque conventus sui composicionales