Ambo in libello periodico: ,,Magyar Sion inscripto et per sex annos (1863 – 1869.) ab ipso Knauz moderato, publicata sunt. Postea seorsim quoque in forma fasciculi impressa sunt.
Archipraesul altae mentis, Card. Simor indefessum diplomatum investigatorem, cultorem scientiarum doctissimum, cumulare honoribus nunquam desiit. Knauz a. 1871. ex bibliothecarii officio, quod in metropolitana bibliotheca gessit, ad stallum canonicatus Strigoniensis est elevatus, a. 1878. Abbas ss. Salvatoris de Szerfel, a. 1890. Episcopus el. Scardonensis nominatus. In capitulo vero per gradualem promotionem a. 1881. archidiaconus Comaromiensis, a. 1889. canonicus Custos, a. 1894. canonicus Cantor factus est. Stallum can. Cantoris anno 1896. permutavit cum praepositura Posoniensi.
Nec minus areopagi scientiarum merita eius agnovere. Academia Scientiarum Hungarica doctum, vix 27 annorum virum, a. 1858. membrum litterarium, a. 1873. ordinarium, a. vero 1891. membrum ad honores elegit. Maximus tamen honor illi contigit tunc, cum a. 1880. Universitas Scientiarum Budapestinensis, perenne monumentum Petri Pázmány, cuius cineres Knauz ipse detexerat, illum doctorem ad honores nuncupavit.
Knauz cursum suum litterarium Posonii coepit. Posonio qua mire splendens sidus in coelum scientiarum Hungariae adsurrexit. Nunc item Posonium, mori sed iam, rediit. Longam post aegrotationem die 26. April. a. 1898. hora 6. matutina, oculis in aeternam requiem clausis, de vita migravit.
Post mortem fama, Knauzium integram tertii quoque Monumentorum voluminis materiam composuisse et paratam iam typis reliquisse, quodammodo percrebuit. Quod tamen minime verum est. Nam si volumen tertium tali in statu praeparatum fuisset, sane iam typis mandatum esset. At illud ob defectum sufficientis temporis nullo modo potuit prodire, cum Knauz, secundo operis volumine a. 1882. edito, aestate iam a. 1888. apoplexia – ut omnes norunt – tactus sit. Ex morbo paulatim quidem reconvaluit, sed a medicis, ne complicatum laborem susciperet, severe interdictus est. Parum quod habebat temporis, reconstruendo id templo de Szentbenedek et scribendae historiae conventus eiusdem impendit. Scriptus manu fasciculus, qui pro materia tertii voluminis reputabatur, labores praeparatorios operis continet. Praeter copias, ex archivo iure credibilitatis gaudenti capituli Posoniensis desumptas, magna ex parte illa diplomata hic descripta inveniuntur, quae in suis transcriptionibus documenta continent, quae tempora Arpadorum respiciunt et I. ac II. volumine iam complectuntur. Haec manuscripta reperta ex abundantia auctoris procedunt, qualia in scrinio cuiuscunque historiographi reperiuntur qua provisio futurorum voluminum, qui diligens ac providus est. Ceteroquin Knauz laudabilem utique describendi diplomata morem habuit, si quae in manus eius devenerint. Oblata occasione haec vel ipse desumpsit, vel desumi per alios curavit, quorum operam tamen semper revisit. Tali modo permagnam eamque integrum fere Aevum Medium complectentem descriptorum diplomatum collectionem sibi comparavit, quorum plurima dein volumini tertio inserenda erant. Manuscripta haec sunt opus pretiosissimum et viam sternens, certum est, – minime tamen manuseriptum voluminis perfectum et undequaque absolutum.
Proh dolor, pretiosa haec et dives collectio apographorum Knauzii post