mortem eius non mansit in unum, sed discerpta est. Pars eius in archivo Capituli Strigoniensis privato, pars in tabulario chirographorum Academiae servatur, pars vero haud modica in privatorum manus incidit. Sic Dr. Mauritius Wertner quoque, genealogus illustris nuper defunctus, multas ex descriptionibus possedit, quarum usus illi in publicatione, facta in Magyar Tört. Tár (a. 1908 – 1910.) ac Kiadatlan Oklevelek titulata, multum profuit.
Tempore igitur, cum Eminentissimus Archipraesul noster aestate a. 1913. mandatum continuandorum Monumentorum debilitati nostrae contulerat, materia, quam Knauz praeparaverat diligenter perlustrata, id perspectum habuimus, investigationem et collectionem diplomatum nec non descriptionem illorum ab origine esse repetendam, si opus in suo genere perfectum conficere velimus.
Ad perscrutanda Archiva primo nos ipsos accinximus; mox eruditissimum virum Doctorem Michaelem Zákonyi, vicearchiv. Archivi Regnicolaris pro peritissimo socio et adiutorio habuimus. Perlustravimus autem materiam Aevi Medii praeter Archiva Strigoniensia in Archivo privato et loci credibilis Capituli Posoniensis, in Archivo civico Posoniensi, in Archivo Comitatus Posoniensis; dein in Archivo Ordinis s. Francisci in Conventu Posoniensi. Similiter Archiva privata unita Episcopatus et Capituli Wesprimiensis et Archivum loci credibilis ejusdem Capituli, demum Archivum Regnicolare Hungariae et Archivum Musaei Nationalis.
Bello a. 1914. exorto, plurima impedimenta nobis obvoluta in laborando fuere, quorum quidem superare partem contigit, a parte tamen nos ipsi in labore victi sumus. Quapropter pretiosam et magna ex parte indetectam adhuc materiam archivi civitatis Poson. describere ac usui nostro vertere nullo pacto potuimus. Simili modo archivum Capituli Nitriensis, nec non archiva familiarum Batthyány de Köpcsény et Erdődy de Galgócz omittere debuimus. Archivum Capituli Scepusiensis, tum privatum, tum credibilitatis iure gaudens a. 1914. solus perlustravi, sed iam a. 1918. cum describere ibidem diplomata in animo habuimus, abrumpendum iter erat; quod ideo valde dolendum est, quia a publicando diplomate, dato a. 1331. et longo metrorum 1468, quod litem de archidiaconatu de Tarczafő inter episcopatum Agriensem et archiepiscopum Strigoniensem continet, desistere, sic vero insignem hunc in historia iuris Ecclesiastici fontem omittere coacti sumus.
Structuram operis, quam Knauz composuit, cum aptissima plane videretur, retinuimus. Divergimus solummodo separando partem, quam diplomata constituunt, a parte, quae brevem archiepiscoporum biographiam tradit, Sic enim faciliorem reddi operis usum putavimus. Omnia data diplomatica, quae ubicumque adhuc reperiri poterant, volumini inseruimus; ea quoque, quae remote tantum Archidioecesim Strigoniensem attingunt, siquidem sive ex respectu iuridicohistorico vel culturali vim habent, sive indolem activitatis instituti cuiuspiam ecclesiastici patefaciunt. Revera nonnulla diplomata laxum tantum cum historia Archidioeceseos nexum habere videntur. Sed apparenter solum ita videntur, quia materia sequentium voluminun Deo favente publicandorum monstrabit, haec quoque necessaria esse. Ut exemplum dicamus concretum: publicamus multa diplomata Archivi Primatialis, quae protestationes Andreae Keszei continent. Horum locum et relationem dicet volumen, quod acta archiepiscopi Nicolai Keszei referet.