161.
1326. – 18. Dec. – Carolus I. rex, capitulum Posoniense, in possessione Ablincs confirmat.
(K)arolus, Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque rex, princeps Sallernitanus et Honoris, ac montis sancti Angeli dominus. Omnibus Christi fidelibus, presentibus et futuris, presencium noticiam habituris, salutem, in quo resident sempiterne salutis incrementa. Solet a principe confirmari, quod licite postulatur; quia sicut iuris est, occupata indebite in statum debitum revocare, sic est equitati consonum, optenta legitime, regio patrocinio roborare. Proinde ad universorum noticiam harum serie volumus pervenire, quod discretus vir, magister Nicolaus, prepositus ecclesie Posoniensis, dilectus et fidelis capellanus noster, suo et fratrum suorum, capituli eiusdem ecclesie Posoniensis nomine et vice, ad nostram accedens presenciam, exhibuit nobis duo privilegia; unum videlicet domini Bele, quondam illustris regis Hungarie, proavi nostri karissimi, felicis recordacionis, super possessione Ablenz vocate, olim per dictum dominum Belam regem, cuidam civi Posoniensi Voch nominato facta, confectum; aliud quidem privilegium capituli ecclesie Jauriensis, super vendicione eiusdem possessionis, per successores dicti Voch, eidem ecclesie Posoniensi, seu preposito et capitulo eiusdem facta, habitum, – petens a nobis humiliter supplicando, ut ipsa privilegia, pariter donacionem et vendicionem ipsius possessionis, in eisdem contentam, ratam habere et ad uberiorem conservacionem iuris eiusdem ecclesie Posoniensis, nostro dignaremur privilegio confirmare. Cuius quidem privilegii domini Bele regis tenor talis est:
Sequitur priv. Belae IV. regis de a. 1243,[88] ex ipso orig. T. I. p. 346 nr. 435. edit.
Tenor vero dicti privilegii ipsius capituli Jauriensis talis est:
Sequitur priv. a. 1325.[89] sub nr. 115. ex ipso origin. commun.
Verum nos ad confirmacionem dictorum privilegiorum, pariter donacionis et vendicionis dicte possessionis, in eisdem contentarum, ex cerciori sciencia procedere cupientes, hocque inducium racionis, quod unaqueque res firmior sit duplici confirmacione, imitantes, iuxta bonam regni nostri consvetudinem et ab antiquo aprobatam, fidelibus nostris, capitulo ecclesie Jawriensis predicto, ut sub ipsorum testimonio, Petrus de Gurgeteh, vel Georgius, filius Salamonis, homo noster, prefatam possessionem, vicinis et commetaneis suis convocatis, per veteres metas reambulando, novasque metas iuxta veteres erigendo, statueret predicte ecclesie Posoniensi, et per eam predictis preposito et capitulo eiusdem, sub ipsius vendicionis et empcionis titulo perpetuo possidendam, si non fieret contradictum; contradictores autem, si qui fierent, contra eosdem prepositum et capitulum ecclesie Posoniensis, ad nostram citaret presenciam, ad terminum competentem: et post hec tocius facti seriem nobis rescriberent, mediantibus litteris nostris, dedimus in mandatis. Quod quidem capitulum Jauriense nobis rescripsit in hec verba:
Excellentissimo principi, domino Karolo, Dei gracia illustri regi Hungarie, domino suo, capitulum ecclesie Jauriensis, oraciones in domino debitas et devotas. Literas vestre excellencie recepimus, debito cum honore, hunc tenorem contmentes:
[88] 1243. 13. Maii.
[89] 1325. 30. Jun.