eversionem fidei orthodoxe ad extirpandumque de ipso regno nostro eosdem ex una parte personaliter, instaurato valido exercitu, proficiscebamur; ex alia vero parte venerabilem in Christo patrem dominum Nicolaum archiepiscopum Strigoniensem, nostrum cancellarium, penes quem utrumque par sigilli nostri auttentici habebatur, et virum magnificum dominum Nicolaum palatinum, cum ceteris prelatis, baronibus et regni proceribus in Wzuram destinaramus, quidam familiares ipsius domini archiepiscopi, pro custodia deputati, utrumque par dicti sigilli nostri, preconcepta malicia, subtraxerunt. Nos itaque precaventes, ne ex huiusmodi sigilli nostri deperdicione regnicolis nostris, in eorum iuribus successive periculum possit imminere, sigillum novum in duobus paribus fecimus pro nobis sculpi, quod ad omnia privilegia nostra et condam domini Karuli regis, patris nostri, sub priori sigillo eiusdem tempore sue coronacionis sculpto, et demum per eundem, eo quod sub ipso plurime infidelitates perpetrate reperte, permactalo, ac sub alio sigillo ipsius, in partibus Transsalpinis casualiter deperdito, iuxta dicta tria sigilla fore decrevimus apponendum ad quecunque paterna, dictis duobus prioribus suis sigillis consignata, que per eundem patrem nostrum per sigilla eius posteriora, vel per nos cum sigillo, modo premisso deperdito, confirmata non haberentur, et ad ipsa privilegia ipsum novum sigillum nostrum non appenderetur, vel quecunque patentes littere nostre et paterne non confirmarentur, ea privilegia et littere, sicut per eundem patrem nostrum fuerunt revoccata et anullata, sic et nos ipsas seu ipsa commisimus viribus caritura, nullamque roboris obtentura firmitatem. Inter que presens privilegium paternum, omni suspicione destitutum et omnia in eo superius contenta et expressa, pro Johanne et Nicolao, filiis iam dicti Stephani, eorumque heredibus et posteritatibus, dicti sigilli nostri novi dupplicis et auttentici appensipne innovamus et perpetuo confirmamus, salvis iuribus alienis. Datum per manus eiusdem domini Nicolai archiepiscopi, cancellarii nostri[98], anno Domini M CCC LX sexto, duodecimo Kalendas Augusti, regni autem nostri anno XX quinto.
Fragmenta sigilli duplicis Caroli I. regis, e viridi et flavo; Ludovici I. autem e viridi et rubro serico contexto pendent. – Orig. membr., pulchre exarat., in Arch. Cap. Strig. Priv. Lad. 26. fasc. 2. nr. 10.
166.
1327. Avignon. 30. Jan. – Joannes PP. XXII., preposito capituli eccl. Strigoniensis, dat in mandatis, ut iura monialium de Insula Leporum conservet et revindicet.
Tenorem vide sub nr. 186.
167.
1327. Nagyszombat. 13. Febr. – Carolus I. rex, foedus defensionis et offensionis, cum Joanne rege Boemorum initum, in ecclesia s. Jacobi, apud fratres Minores, in civitate Tyrnavia, super magnum altare, iuramento firmat.
Ed. Fejér: Cod. Dipl. VIII/3. p. 192 – 197.
168.
1327. (Zobor.) 8. Mart. – Conventus de Zobor, abbatem et conventum de juxta Gron, cum Paulo literato, super possessione Walkocz, concordiam inivisse perhibet.
Conventus monasterii beati Ypoliti martiris de Zobor, memorie commendamus tenore presencium, presentibus pariter et futuris, quibus expedit universis: quod religiosus vir dominus frater Ladisslaus, abbas monasterii sancti Benedicti de iuxta Gron, vice eciam et nomine conventus ipsius ab una, parte siquidem ab alia Paulus literatus de Walkoch, sua et fratrum suorum in personis, cum litteris procuratoriis capitoli (sic!) Nitriensis, coram nobis personaliter constituti, confessi sunt oraculo vive vocis, pariter et dixemnt; quod quia idem
[98] 1366. 21. Jun.