Sigillum e zona membran., pendet. – Originales membran., in Arch. Cap. Strigon. Priv. Lad. 5. fasc. 1. nr. 1. – Habetur et aliud par hujus instrumenti ibidem sub. nr. 2. priori per omnia consim., excepto quod loco Nempchen scrib. Nempcsan et loce Geysse: Yesse.
169.
1327. – 2. Apr. – Carolus I. rex literas suas, capitulo Poson., super possessione Flancendorf concessas, privilegialiter edit.
Karolus, Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque rex, princeps Sallernitanus et Honoris, ac montis sancti Angeli dominus. Omnibus Christi fidelibus, tam presentibus quam futuris, presencium noticiam habituris, salutem in omnium Salvatore. Pium est, ut ea que in ius et proprietatem sancte matris ecclesie devenerunt et cesserunt, perpetuo stabilire principis patrocinio presidentis fulciantur. Proinde ad universorum noticiam harum serie volumus pervenire: quod discretus vir, magister Nicolaus, prepositus Posoniensis ecclesie, capellanus noster fidelis, suo et dicte ecclesie, ac capituli eius nomine et vice, ad nostram accedens presenciam, exhibuit nobis quasdam litteras nostras patentes, super composicione inter ipsum prepositum et capitulum nomine ecclesie Posoniensis predicte ab una parte; ex altera quidem inter fratrem Thomam abbatem monasterii beate Marie de Keedhel et fratrem Gerungum, quondam abbatem eiusdem monasterii, suo et tocius conventus eiusdem nomine et vice, racione possessionis, Flezyndorph vocata, facta confectas, huismodi promissionem nostram continentes, ut dum presentes nobis reportarentur, iuxta earum tenorem privilegium nostrum concederemus, petens nos humili precum instancia, ut dictas litteras nostras, ad maiorem huius rei evidenciam, in formam privilegii nostri redigi facere dignaremur, quarum tenor talis est:[102]
Seriem vide super. a 1326. sub. nr. 154.
Exhibuit eciam idem Nicolaus prepositus, cum dictis litteris nostris, litteras patentes fratris Ottonis abbatis Sancte Crucis de Austria, pariter litteras fratris Jacobi moderni abbatis et tocius conventus dicti monasterii sancte Marie de Keedhel, ordinis Cysterciensis, sub pendentibus sigillis eorumdem, super consensu et assensu huius composicioni, in prescriptis litteris nostris contente, prestito, confectas et habitas, inter cetera eciam prescriptum tenorem litterarum nostrarum per ordinem modo premisso continentes, quarum tenor, preter tenorem dictarum litterarum nostrarum eisdem insertum, is est:[103]
Tenorem vide a. 1326. nr. 154. ex ipso orig. edit.
Nos itaque ex tenoribus prescriptarum litterarum, ex eo quod dicta possessio, Flezyndorph vocata, ius et proprietas dicte ecclesie Posoniensis existat, lucidissime certitudinem accipientes, easdem litteras nostras patentes, in nulla sui parte viciatas, de verbo ad verbum presentibus insertas et in formam privilegii nostri redactas, pariter et litteras ipsorum abbatum et conventus acceptantes, ratificantes, approbantes, predictam possessionem Flezyndorph vocatam, cum omni ea sui iuris plenitudine, qua dicte ecclesie Posoniensi in ipsa composicione est relicta et resignata, eidem ecclesie Posoniensi, et per eam preposito ac capitulo eius, ex certa sciencia, de consilio prelatorum et baronum regni nostri, perpetuo et irrevocabiliter possidere, tenere et habere, presentis privilegii nostri
[102] 1326. 13. Oct.
[103] 1326. 11. Nov.