Knauz in tomis I – II. data, quae in annalibus antiquioribus vel historiographorum operibus sparsim de archidioecesi occurrerant, omnia publicat. Cum talibus publicationibus materia voluminis rapide increvisset, nos ab hoc procedendi modo abstinendum duximus. Hac enim agendi ratione fere tertia pars diplomatum e paginis detrusa esset. Regestris ergo solum inserendis publicationum diplomaticarum, quae nostram materiam respiciunt, contenti esse debuimus, iis scilicet, quae in aliis pnblicationibus insertae reperiuntur.
Propter emolumentum commune ita placitum esse videbatur, acsi expediret documenta nonnulla cum majoribus vel minoribus abbreviationibus, omissionibus publicare, partes transsumptionales vero simplicibus regestris innotare. Iterum dicimus: ad emolumentum publicum proficuum hoc forsan fuisset. At nos specialibus ex respectibus aliam viam prosequi coacti sumus. Publicatio enim haec Monumentorum Ecclesiae Strigoniensis non unicum illum finem habet prae oculis, ut documenta concernentia uno volumine comprehendantur et sic omnibus facile pateant, verum etiam ut illa simul in perpetuum conserventur, ut ita dicam, petrificentur. Nam edita diplomata nunquam pereunt, dum dissipationis periculum originalibus, licet diligentissime custodiantur, nunquam perfecte praecaveri potest.
Satis erit nobis ex antiquis temporibus Theophili praepositi querelas coram capitulo Agriensi a. 1304. indicare, in quibus de Wenceslai Bohemi insolentiis agens haec habet: . . . privilegia, litteras tam nobilium regni, quam ipsius ecclesie fecit asportari et ex multis privilegiis aurum et sericum, in quibus pendencia sigilla manebant, manu sacrilega crudeliter laniavit, et maxime litteras et privilegia ipsius ecclesie . . . destruxisset, laniasset, aut secum detulisset. (Cfr. T. II. nr. 588.) Tali modo communis quoque archiepiscopatus et capituli Strigoniensis possessio in Nezsider una cum diplomate simul pessum ivit. Similiter et diploma nr. 707. huius voluminis, quod lugendam archivorum Szepeshelyensium devastationem et direptionem per Cumanos Ladislai IV. factam tradit, memorare possumus. Iamvero quod factum olim fuerat, id hodie quoque facile evenire poterit.
Omissis tamen his considerationibus, imo praetermisso eo quod ne factis huiusmodi omissionibus quidem diplomata Nicolai Vásári, subsequentis archiepiscopi spatium septem annorum complectentia, possibile fuisset huic volumini inserere, prae oculis habendum est exordia et comprobationes diplomatum, etsi eandem fere formam ostendant, quamplurimas continere subtiles nugacitates, deviationes, notas, ex quarum studio evolutio mentalitatis aevi respectivi quam optime elucet. Quae certo omissae fuerint. Quarum omnium diligens ac profunda pervestigatio ad efformandas scientias diplomaticas quantum conferat, iure provocamus ad dissertationes perutiles, quos Doctor Stephanus Hajnal in libro suo pretioso nuperrime publici iuris fecit.
Studium nostrum erat diplomata, quantum fieri poterat, adhuc inedita publici iuris facere. Si tamen investigatoribus historiae materia nonnullorum diplomatum iam nota esse videatur, id primo ex eo intelligitur, quod diplomata, quae non ab originalibus, sed ab amanuensibus transsumpta et sic publicata fuerant, pro ineditis habuimus (qualis est materia in Fejér: Cod. Dipl.); secundo quod diplomata, quae sparsim in publicationibus minoribus vel dissertationibus inserta fuere edita, denuo, cum adiri facile non possint, imprimi curare debuimus. Sed