177.
1327. Avignon. 1. Julii. – Joannes PP. XXII., Strigoniensi et Colocensi archiepiscopis notificat, facultatem contra haereticos inquirendi per Bosniam, a fratribus Ord. Praedic. subreptitie obtentam revocatam, ac Fabiano Ord. Min. reservatam esse.
Ed. Fejér: Cod. Dipl. VIII/3. p. 247.
178.
1327. (Pannonhalma.) 13. Jul. – Abbas montis Pannonie, literas Joannis PP. XXII., quibus detentores bonorum ecclesie Poson., per eundem abbatem ad restitutionem stringi iubet, transscribit et exequi promittit.
Frater Nycolaus, Dei et apostolice sedis gracia, abbas monasterii Sancti Martini de saro (sic!) monte Pannonie, omnibus Christi fidelibus presens scriptum inspecturis, salutem in Domino. Ad universorum noticiam, tam presencium quam futurorum volumus pervenire: quod anno Domini millesimo CCC-o vigesimo septimo, nobis in ecclesia nostram residenciam facienti, discreti et honesti viri, prepositus et capitulum ecclesie Posoniensis, quasdam litteras sanctissimi in Christo patris domini nostri, domini Johannis, sacrosancte Romane ac universalis ecclesie sumpmi pontificis, sub vera bulla cum filo canapi presentantes, petiverunt ut ea, que in ipsis litteris sumpmi pontificis continentur, execucioni mandaremus, ipsisque nostras litteras testimoniales, dictas papales litteras inserendo, super huiusmodi presentacione litterarum papalium concedere dignaremur. Quarum quidem litterarum tenor talis est:
Johannes, episcopus servus servorum Dei, dilecto filio . . . abbati monasterii sancti Martini de sacro monte Pannonie, Jauriensis dyocesis, salutem et apostolicam benediccionem. Significarunt nobis dilecti filii . . . prepositus et capitulum ecclesie Posoniensis, Strigoniensis dyocesis, quod nonnulli iniquitatis filii, quos prorsus ignorant, decimas, census, redditus, legata, terras, domos, possessiones, ortos, pascua, prata, nemora, instrumenta publica et quedam alia bona, ad ipsam ecclesiam spectancia, temere ac maliciose occultare et occulte detinere presumunt non curantes ea, dicte ecclesie exhibere, in animarum suarum periculum et dictorum prepositi et capituli, ac ecclesie non modicum detrimentum; super quo iidem prepositus et capitulum, apostolice sedis remedium inplorarunt. Quocirca discrecioni tue, per apostolica scripta mandamus, quatenus omnes huiusmodi occultos detentores decimarum, censuum, reddituum et aliorum bonorum predictorum, ex parte nostra publice in ecclesiis coram populo, per te vel per alium moaeas, ut infra competentem terminum, a te prefigendum, eisdem ea predictis preposito et capitulo a se debita restituant et revellent, ac de ipsis plenam et debitam satisfaccionem impendant. Et si id non impleverint, infra alium terminum competentem, quam eis ad hoc peremptorie duxeris prefigendum, extunc in eos generalem excommunicacionis sentenciam proferas, faciens eam ubi et quando expedire videris, usque ad satisfaccionem condignam, solempniter publicari. Datum, Auinioni, V. Kalendas Maii,[114] pontificatus nostri anno undecimo.
Nos igitur, dicto domino nostro sumpmo pontifici obedire et obtemperare volentes, ut tenemur, et ipsius mandatum exequi affectantes, peticionibus quoque
[114] 1327. 27. Apr.