quoque, dictorum prepositi et capituli ecclesie Posoniensis memorate, satisfacere cupientes, ipsas litteras papales in nostras litteras de verbo ad verbum transscribi fecimus et transsumpmi, nostroque sigillo autentico roborari. In quibus quidem litteris nostris, dictos prepositum et capitulum, predictas litteras papales nobis presentasse profitemur, nosque de mandati huiusmodi execucioni intromisisse et ipsum mandatum velle exequi indefesse confitemur. Datum, actum et transsumptum, tercio Idus Julii, anno et loco prenotatis.
Sigillum e zona membr. pendebat. – Orig. pulchre exaratura, in Arch. Cap. Poson. Priv. Gapsa G. fasc. 6. nr. 147.
179.
1321. Gyulafehérvár. 30. Jul. – Capitulum ecclesie Transylvaniensis, capitulum Strigon. contra siculos de Kisd, ob possessionem Felvincz, protestatum esse testatur.
Nos capitulum ecclesie Transsiluane, damus pro memoria, quod discreti viri Theophylus sancte Strigoniensis ecclesie prepositus et magister Gregorius eiusdem ecclesie canonicus, suo et tocius capituli eiusdem vice et nomine, coram nobis personaliter constituti protestati sunt per hunc modum:[115] quod cum in vigilia Pentecostes proxime preterita, magnificus vir Alexander comes, iudex curie domini regis Hungarie, una cum prelatis superioribus et inferioribus, barronibus et nobilibus regni, qui tunc presentes in curia regia aderant, sedens pro tribunali, possessionem Feluinch vocatam, cum suis pertinenciis, metis et terminis antiquis limitatam, prout in privilegiis ipsius capituli continebatur, quam Syculi de Kyzd potencialiter detinebant occupatam, eidem capitulo adiudicasset et sentenciam diffinitivam tulisset pro eodem capitulo, ipsis Syculis perpetuum silencium imponendo. Sed ipsi Syculi, iudicium regium et iusticiam regni parvi pendentes, ymmo contempnentes, a die date sentencie super hoc, super populos ipsius capituli in eadem possessione Felwynch residentes, solum per facti potenciam propria temeritate, centum quinquaginta marcas, successivis vicibus, in grave preiudicium et iacturam ipsius Strigoniensis ecclesie exegissent, prout certitudinaliter a communibus Christi fidelibus et ab eisdem populis experiri petuerunt. Prohibuerunt et coram nobis predictos Syculos, ut a prefata possessione et a populis in eadem residentibus, manus suas retraherent et dominium iudicandi, aut aliquas utilitates et proventus, exacciones, collectas pro se percipiendi, quemadmodum usque nunc potencialiter habuerunt, deinceps non haberent et omnino cessarent a vexacione eorumdem. In cuius protestacionis et prohibicionis testimonium et memoriam, ut tempore debito ius ipsius capituli servetur illesum, ad peticionem eorumdem prepositi et magistri Gregorii, presentes eisdem exigente iusticia, duximus concedendas. Datum, feria quinta proxima ante festum sancti Petri ad Vincula, anno Domini M-o CCC-o XX-mo septimo.
Extus: Protestacionalis pro capitulo ecclesie Strigoniensis, contra Syculos de Kyzd, super exaccione centum et quinquaginta marcarum a populis ipsius capituli de Felninch et aliis articulis. – Sigillum plicaturae fuit appressum. – Orig. membr., pulchre exaratum, in Arch. Cap, Strig. Priv. Lad. 66. fasc. 1. nr. 8.
[115] 1327. 30. Maii.