180.
1327. Torda. 2. Aug. – Thomas vajvoda Transsylvanus, capitulum Strigoniense, contra Siculorum de Aranyaskisd facta potentionaria, protestatum esse testatur.
Nos Thomas, woyuoda Transsiluanus et comes de Zonuk, damus pro memoria: quod cum nos in congregacione nostra generali, in dominica videlicet in crastino octavarum beati Jacobi apostoli[116], una cum universis nobilibus et iudicibus nobilium de partibus Transsiluanis, in Thorda celebrata essemus, honorabiles et discreti viri Theophylus dictus Puer, sancte Strigoniensis ecclesie prepositus et magister Gregorius, eiusdem ecclesie canonicus, in eadem congregacione nostra, coram nobis personaliter constituti, suo et tocius capitali Strigoniensis vice et nomine, dixerunt et protestati sunt in hunc modum: quod vir magnificus Alexander comes., iudex curie serenissimi principis domini Karoli, Dei gracia regis Hungarie domini nostri, una cum prelatis et baronibus, ex quibus nos tunc unus fuimus, ac nobilibus regni, qui tunc presentes aderant, sedens pro tribunali, possessionem Feluinch vocatam, cum omnibus suis pertinenciis, quam Syculi de Kyzd longo tempore detinuerant potencialiter occupatam, eidem capitulo Strigoniensi, prout eorum iuris extiterat adiudicavit, data sentencia super hoc diffinitiva pro capitulo memorato, et ipsum capitulum per hominem eiusdem domini nostri regis, Mark nomine, cum testimonio capituli ecclesie Transsiluane, secundum consuetudinem regni iusserat introduci in possessionem prenotatam. Sed cum ydem homo domini nostri regis, cum testimonio ipsius capituli Transsiluani, una cum eisdem preposito et magistro Gregorio voluissent intrare in eandem possessionem, ut debebant, predicti Syculi de Kyzd, congregata multitudine eorum, eosdem domini nostri regis et capituli homines, nec non prepositum et magistrum Gregorium potencialiter, contra iusticiam et mandatum regium prohibuerunt sic dicendo: quod si periculum suarum personarum vellent evitare, ingressum eorum ulterius prohiberent, nullum passum faciendo; ubi in via publica stantes, erecta cervice, propria temeritate ducti, nec mandatum, nec litteras ipsius domini regis videre et audire voluerunt; ac a reambulacione et statucione ipsius possessionis et ereccione metarum similiter prohibuissent manu violenta. Infamantes ipsum Alexandrum comitem, iudicem curie eiusdem domini nostri regis, in presencia multorum et coram ipsius domini regis et capituli predicti horainibus, dixerunt pro pecunia falsum iudicium iudicasse. Protestati sunt eciam, iidem prepositus et magister Gregorius, quod a vigilia Pentecostes, post datam sentenciam iudiciariam,[117] super populos in eadem possessione residentes centum quinquaginta marcas, cum ipsorum gravamine, exegissent Syculi memorati, preter alias molestias et iniurias, quas eisdem populis non desistunt irrogare. Quibus taliter protestati, prohibuerunt eosdem Syculos, in presencia tocius nostre congregacionis, ut cessarent a regimine dominio, infestacione et vexacione eorumdem populorum, et manus suas retraherent penitus ab eisdem, nec ipsos ad suum iudicium ulterius evocarent. In cuius protestacionis et prohibicionis testimonium, ad peticionem ipsorum prepositi et magistri Gregorii, exigente iusticia, nostras litteras duximus concedendas. Datum, die et loco memoratis, anno Domini M-o CCC-o XX-o septimo.
Extus: Super protestacione facta contra Syculos de Kyzd, pro preposito et capitulo ecclesie Strigoniensis. – Sigillum plicaturae fuit appressum. – Orig. membran., in Arch. Capit, Strigon. Priv. Lad. 66. fasc. 1. nr. 9.
[116] 1327. 2. Aug.
[117] 1327. 30. Maii.