181.
1327. – 6. Oct. – Magistratus comitatus Csongradiensis, conventum s. Benedicti de iuxta Gron, contra Georgium de Tees, ratione possessionis Kesekun, prohibitionem interposuisse, perhibet.
Ed. Cod. Andegav. T. II. p. 327.
182.
1327. (Nyitra) 18. Oct. – Capitulum Nitriense, transscribit bullam Honorii PP. III., super celebratione capituli generalis ordinis S. Benedicti, concessam.
Capitulum ecclesie, Nitriensis. Omnibus Christi fidelibus, presentes litteras inspecturis, salutem in largitore salutis. Ad universorum igitur noticiam, harum serie volumus pervenire: quod viri religiosi et Deo devoti fratres et domini, Ladislaus, de Sancto Benedicto de iuxta Gron, Ladislaus de Klus, Benedictus de Sceplok, Gregorius de Zoborio et Thomas de Ludano abbates, ad nostram accedentes presenciam personaliter, exhibuerunt nobis litteras sanctissimi patris domini Honorii tercii, divina miseracione sumi pontificis, super celebracione capituli generalis ordinis sancti Benedicti confectas, suplicantes cum instancia, ut tenorem earumdem nostris litteris patentibus transcribi faceremus, quatenus temporibus inpaccatis, ipso originali in loco semoto reservato, statuta in eodem quibus et ubicunque voluerint et debuerint in huiusmodi rescripto facilius valeant et possint exhibere. Quarum tenor talis est:
Sequitur bulla Honorii PP. III. de a. 1225[118] exhocipso trans. edit.T. I. p.249.nr.269.
Nos igitur peticiones dictorum dominorum abbatum considerantes iuri conggruas, et racioni consentaneas, dictasque litteras apostolicas in omni sui parte iuste inspicientes emanatas, tenorem earumdem de verbo ad verbum, absque addicione, vel diminucione qualibet, presentibus inseri et nostri sigilli appensione feceremus communiri. Datum per manus magistri Stephani, ecclesie nostre lectoris, in festo beati Luche ewangeliste, anno Domini Millesimo trecentesimo vigesimo septimo.,
Sigillum e rubro et viridi serico pendet. – Orig. membran., in Arch, Capit. Strigon. Priv. Lad. 44. fasc. 1. nr. 14.
183.
1327. – – Capitulum Budense, Stephanum castellanum de Visegrád, Olario de Pozsega, possessionem Nyirmál donasse et partim vendidisse testatur.
A. B. C.
Capitulum Budensis ecclesie, omnibus Christi fidelibus, presens scriptum inspecturis, salutem in Domino sempiternam. Ad universorum, tam presencium quam futurorum noticiam, harum serie volumus pervenire: quod viro nobili magistro Stephano castellano de Wyssegrad et comite de Pylis ab una parte, item Olaar filio Benedicti de Pasaga ab altera, coram nobis personaliter constitutis, per eundem magistrum Stephanum, habita deliberacione provida et deliberata provisione, relatum extitit in hunc modum: quod consideratis fidelibus serviciis eiusdem Olaar, filii Benedicti, que sibi cum omni studio fidelitatia
[118] 1225. 13. Febr.