fidelitatia, a primevis puericie sue temporibus impendit, bona sua et suam personam diversis fortune casibus subnectendo, presertim receptis quinquaginta marcis ab eodem in argento mercimoniali, ut dixit, quandam possessionem suam Nirmal vocatam, in comitatu Strigoniensi existentem, cum omnibus utilitatibus suis et pertinenciis universis, sub eisdem metis et terminis, sub quibus per ipsum habita extitit et possessa usque modo, per serenissimum principem dominum Karolum, Dei gracia illustrem regem Hungarie, dominum nostrum, ob merita serviciorum suorum sibi per eundem dominum regem collatam, ex permissione eiusdem domini nostri regis, sicut in aliis litteris privilegialibus eiusdem domini nostri regis vidimus contineri dedisset, tradidisset, vendidisset et contulisset Olaar predicto, filio Benedicti prenotato, in filios filiorum eiusdem perpetuo et irrevocabiliter possidendam, tenendam et habendam. Omne ius dominii, quod in ipsa possessione habebat, in ipsum Olaar et suos successores transferens, nullo penitus iure sibi in eadem reservando (sic); privilegia eciam, quibus mediantibus eandem possessionem habuit, ad maiorem cautelam, ad manus ipsius Olaar assignans coram nobis. In cuius rei memoriam, perpetuamque firmitatem, ad peticionem dicti magistri Stephani, eidem Olaar, presentes nostras litteras privilegiales duximus concedendas. Datum per manus discreti magistri Petri, lectoris ecclesie nostre, anno Domini M CCC vigesimo septimo; magistro Petro cantore, Jacobo custode Posonio (sic!), Petro quondam decano, Petro Sykulo, Dominico presbiteris, Johanne et altero Johanne Crisio, Laurencio, Jacobo et altero Jacobo, Petro magistris, ceterisque canonicis existentibus.
Sigillum integrum e rubro et viridi serico pendet. – Orig. membran., in Arch. Cap. Strigon, Priv. Lad. 29. fasc. 1. nr. 8. – Cf. nr. 158. super. exhibit.
184.
1328. Visegrád. 25. Jan. – Comes Alexander, judex curiae regiae, possessionem Turnye seu Csukárd, ecclesie Poson. adjudicat, Andream autem et Ivánkam, tamquam iniustos detentores, in facto potentiali convincit.
Nos comes Alexander, iudex curie serenissimi et illustris principis domini Karoli, incliti regis Hungarie, comes Castri Ferrey, et castellanus de Saar, memorie commendantes significamus, quibus presentes ostenduntur, presencium per tenorem universis: quod cum vir discretus magister Nicolaus, prepositus Posoniensis, comes capelle domini regis, in sua personaliter et capituli ecclesie Posoniensis persona, cum legitimis procuratoriis litteris, regiam accedendo presenciam, quandam possessionem seu villam Twrnye, alio nomine Chukarfolua vocatam, in comitatu Posoniensi, inter Posonium et Tyrnauiam civitates existentem, simul cum ecclesia parochiali, in honore sancti Dominici constructa, ad ipsam ecclesiam Posoniensem de iure pertinere proponendo, per regiam benignitatem, a quibuslibet illicitis detentoribus auferri et ipsius ecclesie Posoniensis dominio restitui postulasset, regiaque maiestas sui regni antiquam consuetudinem observare sine macula cupiens, honorabili capitulo ecclesie Jauriemis, litteris suis transmissis scripsit sub hac forma, ut ipsum capitulum cum Georgio filio Salomonis de Chulchtu, homine suo fidele, suum testimonium transmittat, in cuius presencia idem homo regius, vicinorum et commetaneorum dicte possessionis, legitimis convocacionibus habitis, ad faciem dicte possessionis accederet et eandem per