diplomata ex publicationibus maioribus perpauca, illaque tantum, quae respectu historiae archidioeceseos nostrae maximi sunt momenti, adsumpsimus.
Quod ad modum descriptionis diplomatum spectat, a methodo doctissimi praedecessoris nostri plane divergimus. Knauz descriptionem de littera ad litteram ratam habuit, quam et secutus est. Concedimus quidem, hanc in edendo primo volumine a. 1874. integrum adhuc ius obtinere potuisse; sed secundo volumine publicato a. 1882. unus ex doctissimis viris criticis iam difficultates contra methodum Knauzii movit.
Dr. Ladislaus Fejérpataky a. 1879. in duabus publicationibus anonymis in libellis Századok, a. 1890. vero in Turul iam aperte modum lectionis – ut dicunt – humamsticum, quem omnes exterae maioris momenti publicationes diplomatum iam tunc sequebantur, probavit. Orta inde acri disputa, in qua descriptionem de littera ad litteram Franciscus Kubinyi praesertim defendit, lis in recentiorem publicandi modi favorem dirempta est.
Particulares diplomatum publicandorum regulas, quas omnes postea publicationes paucis cum mutationibus retinuerunt, Magyar Tört. Társulat, qua forum legitimum, edidit. Et nos has amplexi sumus, sicut et decebat.
Conformando nos recentiori methodo voluimus, ut litterae v et u, quae inde ab aevo medio per saecula commutata fuerant, suo loco adhibeantur, neque confundantur. Solummodo ibi a regula praestituta discedimus, ubi de transsumptis ex alia editione diplomatibus agitur.
Orthographiam sic dictam phoneticam stricto observavimus, tamen litteris cursivis signavimus, ex. gr.: perhentorie. Simili modo fecimus tunc quoque, quando in diplomate pro littera simplici dipthongus, sive vice versa pro diphtongo simplex littera scribitur; etiam in casibus, quando in textu litterae emolliuntur, indurantur, inseruntur vel omittuntur. Ubi terminationes, sive derivationes: tio, tia, tie secundum pronuntiationem in forma cio, cia, cie scribuntur, haec ultima retinuimus. Sed ubi – sicuti in documentis Cancellariae papalis – tio, tia, tie habetur, nos quoque sic scripsimus.
Diphtongos littera simplici scriptas ad regulam restituimus; at ubi pro i habetur y, tunc id cursivis litteris signavimus; ubi vero y = ii, litteram y solvimus, formula hys excepta. Litteram duplicem w similiter tractavimus; sed in praefixis: in, con, com pronuntiationem secuti sumus. Modum describendi de littera ad litteram tamen in pronominibus personalibus, in nominibus locorum, et diversas artes significantibus, item in vocabulis exteris et Hungaricis accurate retinuimus.
Quia maxima diplomatum pars interpunctionem vel penitus omittit, vel inconstanter illa utitur, in usu vero litterarum maiuscularum similem prodit inconsequentiam, nos his supersedendo, et interpunctionem et usum litterarum maiuscularum, prouti sensus ferebat textuum, adaptavimus.
Abbreviationes omnes solvimus; sigla vero, item illas diplomatum partes, quae sive difficulter tantum legi, sive solum per adminicula aliunde sumpta compleri possunt, semper intra parenthesim angularem [ ] collocavimus. E contra rotunda parenthesis significat: vel partem tantum vocis, praesertim nominis, in diplomate esse scriptam, vel vocem aliquam a scriptore omissam, vel vero vocem ab illo erasam; quod ceterum, ut facilius res intelligeretur, hic per antepositum verbum: expunctum, illic: emansit signavimus.