veteres et antiquas metas reambularet, reambulatamque, si coniradiccio cuiuspiam sibi non obviaret, predictis magistro Nicolao preposito et capitulo Posoniensi perpetua stabilitate statueret; contradictores autem ad suam presenciam, legitime citacionis modo observato, contra ipsos prepositum et capitulum ad terminum competentem evocaret; ac ipsum capitulum Jauriense nomina contradictorum et citatorum, per suas litteras, cum termino assignato, regie maiestati remandaret. Quod enim capitulum, per Andream, filium Nicolai, filii Iwanka de Neek et Johannem filium Chama, in statucione dicte possessionis contradiccionem factam fuisse, et eosdem Andream et Johannem, racione ipsius contradiccionis ad octavas festivitatis Omnium Sanctorum, anno Domini M-o CCC-o XX-o sexto preteritas,[119] contra eosdem dominum Nicolaum prepositum et capitulum Posoniense, citatos extitisse rescripserat regie maiestati, ut in ipsius capituli Jauriensis litteris citatoriis, seriem premissorum continentibus, satis lucide fuimus informati. Cumque autem ipsa causa, a predictarum octavarum Omnium Sanctorum termino, primo racione prioritatis termini, ad octavas beati Andree apostoli;[120] secundo et anno prenotato, quia tunc ipso Nicolao preposito et magistro Martino canonico et procuratore dicti capituli Posoniensis, coram nobis comparentibus et in contrarium ipsorum Andree filii Nicolai et Johannis filii Chama, in facto dicte possessionis Twrnye nominate, proponere volentibus, iidem Andreas et Johannes cum eorum generacionibus, eandem possessionem indivisam et communem fore fatebantur, racione statucionis generacionum eorumdem, ad octavas medii quadragesime; tercio ad octavas beati Georgii martiris; et quarto ad octavas beatorum Petri et Pauli apostolorum, anno Dominice Incarnacionis M-o CCC-o XX-o septimo elapsas[121], iuxta continenciam litterarum nostrarum memorialium, modum dilacionum explicancium, sub forma faciende pacis fuisset prorogata. Tandem predicti Andreas filius Nicolai, et Johannes filius Chama, neminem de suis generacionibus, ut assumpserant valuerunt statuere, et ex eo gravamen iudicii subportarunt. Et cum, ob maioris iusticie evidenciam, ne aliquid scrupulum falsitatis iudicio nostro temporis in curriculo queat derogari, per trinas forenses proclamaciones, diligenti ammonicione prehabila, per hominem regie maiestatis, presente testimonio capituli Nytriensis, generaciones eorumdem Andree filii Nicolai, et Johannis fili Chama, in contrarium ipsorum magistri Nicolai prepositi et capituli Posoniensis, ad octavas residencie regalis exercilus, in perhemptorie responsionis terminum, in regiam presenciam vocare et ipsum iudicium, ante litis ingressum, ipsis Andree filio Nicolai et Johanni filio Chama persolvere; aut si nullus de generacionibus ipsorum compareret, vel neminem statuere possent, ipsis Andree filio Nicolai et Johanni filio Chama, per se in facto dicte possessionis respondere commisissemus. Demum ipsis octavis advenientibus, memorati Andreas filius Nicolai et Johannes filius Chama, una cum Johanne et altero Tohanne, filiis Nicolai de Bwd, et Thoma filio Lypoldy, ac Iwanka filio Nicolai filii Iwanka, fratre dicti Andree proximis et generacionibus ipsorum, ad nostre iudiciarie auctoritatis accedendo presenciam responderunt: ut nullum de ipsorum generacionibus premissa proclamacione vocassent, dicentes, plures de ipsorum generacione non esse, et si qui forte essent ipsi, pro eis et pro seipsis, ad quelibet opposita ipsorum Nicolai prepositi et capituli Posoniensis, una cum Johanne et Johanne, ac Thoma et Iwanka predictis, responderent in facto possessionis
[119] 1326. 8. Nov.
[120] 1326. 7. Dec.
[121] 1327. 25. Mart., 1. Maii., 6. Jul.