super facto ipsius possessionis Turnye nuncupate, per Johannem filium Petri ecclesie Posoniensi collate, altercaciones quedam et verba mota fuissent, tamen propter bonum pacis et iusticie, ac premiorum intuitu eternorum, ipsi omni altercacioni controversie et iuri, si quid forte eis in ipsa possessione Turnya nominata ex eo, quod ipsi de generacione quondam comitis Chukar, avi prefati Johannis, essent competeret, nomine suo ac nomine et vice omnium fratrum et cognatorum suorum, seu generacionum cessissent, et renunciassent, et quod predictam ecclesiam Posoniensem, ipsam possessionem Turnye dictam, tenere, habere et possidere pacifice et perpetuo dimisissent. Quorum instrumentorum visis continenciis: quia eandem possessionem, post premissam perpetualem tradicionem, per ipsum Johannem filium Petri, predictis preposito et capitulo factam, habito litis processu, iidem Nicolaus filius Iwanka, Lipoldus filius Dominici, Chama de Paka, et Nicolaus dictus Bud, simul cum Petro Rufo, patres ipsorum Andree, Johannis, Thome et secundi Johannis, omnibus iuribus ipsorum, si qua in dicta possessione habuissent renunciatis, in presencia dicti capituli Jauriensis resignasse reperiebantur. Cum eosdem Andream et Iwankam, filios Nicolai filii Iwanka, Johannem filium Chama, Thomam filium Lipoldy et Johannem, ac Johannem filios Nicolai dicti Bud, personaliter astantes, cuius instrumenti vigore seu auctoritate, eandem possessessionem antedictis preposito et capitulo Posoniensi reoptinuerint et in dominium dicte possessionis introierint, ternario numero quesivissemus, ac nostri in presencia exhiberi et demonstrari per eosdem postulassemus, predicti Andreas, Iwanka, filii Nicolai, Johannes filius Chama, Thomas filius Lipoldy, ac Johannes et Johannes, filii Nicolai dicti Bud, nullas litteras se et eorumdem generaciones, super premissa possessione habere fatebantur, nisi simplicium suorum verborum prolacionibus, dictam possessionem, sibi de iure pertinere allegabant. Unde, quia ipsam possessionem Turnye, per ipsum Johannem filium Petri, prefatis preposito et capitulo, ut prediximus, collatam et ipsa collacione facta, per patres et proximos ipsorum Andree et Iwanka filiorum Nicolai, Johannis filii Chama, Thome filii Lipoldy, Johanne et Johanne filiorum Nicolai dicti Bud, dominio ipsorum prepositi et capituli modo premisso restitutam, contra iuris processum potencialiter, omnimode indebite et iniuste, ex tenore instrumentorum, per ipsum prepositum et procuratores predictos exhibitorum, occupatam et occupando usque nunc detentam fuisse plene agnovimus, pro eo universis possessionibus eorumdem Andree, Iwanka, Johannis, Thome, Johannis et Johannis, ubicunque existentibus, in duabus partibus nostris manibus iudiciariis, in tercia vero ipsorum prepositi et capituli offensam paciencium applicatis, eosdem Andream et Johannem, ac alios ipsorum proximos predictos, debita pena et iuridica, tanquam potenciales detentores possessionis, decrevimus puniendos. Predictam autem possessionem Turnye vocatam, simul cum omnibus suis utilitatibus et pertinenciis universis, ac sub eisdem metis, signis et terminis, seu distinccionibus, quibus per ipsum Johannem filium Petri et alios primordiales possessores suos habita extitit et possessa, una cum venerabilibus in Christo patribus dominis, fratre Ladislao archiepiscopo Colocensi; Benedicto Chanadiensi; Nicolao Jauriensi et Herrico Wesprimiensi ecclesiarum episcopis; ac domino Andrea preposito Albensi, vicecancellario eiusdem domini nostri regis; nec non magnificis viris Demetrio magistro tavarnicorum domini nostri regis, Mykch bano tocius Sclauonie, Nicolao comite