Singula notabiliora menda littera cursiva scripsimus; et quidem ita, ut illa modo litteram ipsam depravatam, modo litteram, quae penes signatam omissa est, indicet; ex. gr.: terra, ubi terre stare debet; oficiales = officiales; vel indigeret = indigerent etc. Nota (sic) illic tantum, ubi de maiori quadam vocis depravatione, errore sensum turbante, vel laxa dictionis structura agitur, usi sumus.
Tandem pro memoria notamus nos data temporis omnia in diplomatibus reperta, ut usum faciliorem redderemus, solvisse. Solutiones autem ad conspectum facilem reddendum omnes in margine diplomatis adiecimus.
Pari modo annotationes quoque coaevales vel saltem ex Aevo Medio provenientes, quae in dorsis diplomatum vel in margine reperiuntur, publicavimus; quae etsi quandoquidem nil aliud sint, nisi regestra ipsorum diplomatum, tamen respectu onomastico maximi aestimandae veniunt.
Consuetudinem vero sat vigentem, quae diplomata documentis fundamentalibus inserta e loco originali discerpit et alio loco securidum data temporis collocat veluti documenta ab aliis independentia, haud duximus observandam. Nos ad diem documenti fundamentalis integra illa edimus et regestra diplomatum in illo resumptorum apud respectivum diem et numerum publicamus. Sic qui scrutando ab anno pergit ad annum ope reperti apud regestrum numeri facile ad diploma deveniet; qui vero potius materiam sequitur, illam de 2 – 3, vel pluribus recolligere locis non debet, cum integram in documento fundamentali1 accipere possit. Exceptionem facimus, ubi etiam exemplar originale diplomatis documento fundamentali inserti repertum est. Tunc originale in extenso suo loco et sub suo die publicamus, in documento principali vero loco respectivo lectorem remittimus ad publicationem praecedentem.
Tandem omnibus, et qui nos benigne ad archiva admittendo, et qui nobiscum collaborando, et qui consilia dando auxilium operi praebuere, agere gratias summas debemus. Imprimis sollers eaque inaestimabilis Dris Michaelis Zákonyi, emeriti vicearchivarii, opera, quam descriptionibus, lectionibus comparativis, compositioni indicis – ut credere licet – eximii contulit, commemoranda denuo venit. Deinde efferre laudibus debemus domicellam Magdalenam Kommer, cand. prof., quae diplomata in Archivo Musaei Nat. et Archivis Wesprimiensibus servata descripsit indicemque in annis decurrentem composuit. In lectionibus comparativis adhuc adiutorio Dris Aemilii Jakubovtfs, praefecti in tabulario Musaei Nat., itemque Dris Alfredi Czobor, supr. praefecti tabularii comitatuum Abauj et Torna usi sumus. De componendis sigillis et facsimilibus in tabulis photographicis reproductis Dr. Emericus Szentpétery, professor Universitatis ordinarius et director Dr. Welimims Varju, custos antiquitatum in Musaeo Nat. optime meruere. Gratias omnibus quam maximas!
Denique cum tertium Monumentorum Ecclesiae Strigoniensis tomum historiographis, amicis meis, usui trado, peritorum fiducia dignum ac utile opus me perfecisse, etsi non omnibus magni praedecessoris mei vestigiis insistere mihi contigerit, spero.
In sequentibus vita archiepiscopum enarratur, ex quorum tempore documenta in hoc volumine typis vulgantur.