ne iusticia Dei deprimatur, dicto capitulo, per suum procuratorem predictum, ut pretactum est protestante et petente, presentes in huiusmodi protestacionis sue testimonium, robur et memoriam, concessimus litteras sigillo nostro communitas. Datum, in octavis festivitatis beati Georgii martiris, anno Domini M-o CCC-o XX-mo VIII-o.
Originales sigillo clausae, in Arch. Strig. Publ. Capsa 70. fasc. 3. nr. 5.
198.
1328. (Pozsony.) 28. Maii. – Capitulum Posoniense, magistros Sebes et Petrum de Sancto Georgio, Lorando et Mog de Karcsa, pro possessione Népekarcsa, partem possessionis Lábpaka donasse testatur.
[U]niversis Christi fidelibus, presentes litteras inspecturis, capitulum ecclesie Posoniensis, salutem in Domino sempiternam. Ad universorum noticiam, tam presencium quam futurorum, harum serie volumus pervenire: quod nobiles iuvenes magistri Sebus et Petrm, filii comitis Abree (sic!) bone memorie de Sancto Georgio, in nostri personaliter constituti presencia, sunt confessi oraculo vive vocis: quod quia Lorandus, filius Bolta de Karcha, nomine suo et nomine Mog fratris sui, quandam possessionem, Nepekarcha nuncupatam, quam ipsis in retroactis temporibus, mediantibus nostris litteris prioribus, contulerant iure perpetuo possidendam, pro qua per filios Johannis, filii Lothardi et Stephanum filium Pauli, multipliciter fuerint molestati et gravati indebite, ipsis reddiderunt et restituerunt, dictis filiis Johannis et Stephano filio Pauli, reddendam et restituendam; pro eo eisdem Lorando et Mog, quandam particulam terre in recompensam ipsius possessionis Nepekarcha, et in quantitate eiusdem, de quadam possessione ipsorum Labpaka nuncupata, sub certis metis infrascriptis separando seu distinguendo, pro serviciis ipsorum meritoris (sic!) et sanguinis eorum effusione, prout prius mediantibus prioribus litteris nostris, dictam possessionem Nepekarcha dederant et donaverant, sub eodem titulo dederunt, donaverunt et contulerunt, coram nobis, iure hereditario irrevocabiliter possidendam, habendam et tenendam. Cuius quidem particule terre mete, – prout discretus vir Johannes, rector ecclesie Sancte Crucis, homo noster per nos adhoc rogatus et Georgius de Wata, homo iudicum nobilium, ac Nicolaus dictus Orrus homo comitis Posoniensis, similiter ad hoc destinati, nobis concorditer retulerunt, ubi eciam commetanei eiusdem possessionis Paka, videlicet magister Foko et Andych, filii magistri Petri de Ogia et Beke filius Petri, ac Blasius filius Georgii, presencialiter affuerunt, ipsisque consencientibus, – noviter erecte, hoc ordine distinguntur: Incipit enim prima meta a parte septemtrionali, ubi sunt due nove mete; quarum una distinguit dictam particulam terre et secunda terram dictorum Sebus et Petri; abhinc progreditur versus meridiem et ulterius eundo sunt similiter due nove mete, distinguentes tamquam prime; deinde vadii eodem modo versus meridiem et sic eundem (sic!) itur iuxta terram Beke filii Petri, ubi sunt due nove mete, omnino tamquam prime distinquentes; abhinc vadit versus occidentem et ulterius eundo sunt due mete, una nova et secunda antiqua, quarum prima distinguit memoratam particulam terre, secunda terram Beke predicti; deinde ulterius procedendo sunt due mete tamquam prime site et