defendere assumpserant et adhoc se obligarant, habeant superstites et heredes, ut dixerunt. Assumpsit tamen idem frater Mykael, nomine procuratorio vice ipsarum dominarum, quod quandocunque placerent ipsi comiti Stephano et Jacobo fratri suo et eorum heredibus, ipsa instrumenta, in sui defensionem, si per quempiam impeterentur, exhibere eadem et in medium producere ad tutelam; hoc tamen non pretermisso quod et ipse domine, in recognicionem et aliqualem reconpensam talis et tanti beneficii, ab ipsis comite Stephano et Jacobo fratre suo recepti, quandam sumpmam pecunie ipsis Stephano et Jacobo in manus dederunt, sicut iidem Stephanus et Jacobus, coram nobis, sunt confessi. In cuius rei memoriam et perpetuam firmitatem, presentes sigillo nostro confirmatas et roboratas, duximus concedendas. Datum, in festo beate Margarete virginis et martiris, anno Domini M-o CCC-o XX-o octavo.
Extus manu medii aevi: Super particula terrarum arabilium, necnon fenetorum in Chew et Cholnuk habitarum.
Sigillum e viridi et rubro serico pendet. – Orig. membr., in Arch. Reg. Hung. Regnicol. M. O. D. L. 2502.
203.
1328. Avignon. 9. Aug. – Joannes PP. XXII., assertionem quorumdam, quod Christus Dominus et ejus Apostoli in bonis quae habebant, nullum jus proprietatis, sed simplicem tantum facti usum habuerint, ut haereticam damnat.
Johannes episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus . . . . . . archiepiscopo Strigoniensi, eiusque suffraganeis et dilectis filiis inquisitoribus heretice pravitatis, in provincia Strigoniensi, auctoritate apostolica deputatis, salutem et apostolicam benedictionem. Quia nonnunquam unius impunitas, dum spem impunitatis ad alios prorogat, ad culpam nonnullos invitat, sepe delinquentibus tirannice parcitur, et in eos misericorditer desevitur. Sane licet dudum, quod pertinaciter affirmare, quod Redemptori nostro Domino Jesu Christo eiusque apostolis in hys, que ipsos habuisse scriptura sacra testatur, nequaquam ipsis ius utendi seu consumendi competteret, nec illa vendendi, seu donandi ius habuerint, aut ex ipsis alia aquirendi, que tamen ipsos de premissis fecisse scriptura sacra testatur, seu ipsos potuisse facere supponit aperte, cum talis assertio ipsorum usum et gesta evidenter includat in premissis non iusta, quod utique de usu gestis seu factis eiusdem Redemptoris nostri Dei Filii sentire nephas est, scripture sacre contrarium et doctrine apostolicae inimicum, deliberatione tam cum fratribus nostris sancte Romane ecclesie cardinalibus, quam cum multis archiepiscopis et episcopis, aliisque ecclesiarum prelatis, nec non et cum pluribus sacre theologie magistris et utriusque iuris professoribus prehabita diligenti, ac de eorumdem fratrum consilio, assertionem predictam pertinacem, deinceps erroneam fore censendam merito et hereticam per nos fuerit declaratum. Subsequenter quoque ad audientiam nostram perducto, quod quorumdam mentes sic pater dicebatur mendacii excecasse, quod ausu nephando, ac petulantia improba ausi fuerunt defendere publice prefatam dampnatam heresim, ac etiam approbare, videlicet quod Christus et eius apostoli in hys que habuisse leguntur, tantum habuerant – absque iure aliquo – simplicem usum facti; ex quo, si verum esset, sequeretur usum Christi fuisse non