I. BOLESLAUS DUX TOSTENSIS.
1321. Oct. 2. – 1328. Dec.
Archiepiscopus Thomas II., fundator et propugnator regiminis Andegavensium in Hungaria, quem Rex Carolus I. tamquam symbolum et exemplum fidelitatis describit in diplomate signato die 1. Aug. 1315. dicens de illo: tulit crucem suam et viam nostram nunquam dereliquit, sed semper metu aliquo non obstante, intrepide extitit prosecutus,[2] die 5. Jan. anni 1321. disparet de numero agentium in scena. Praedicta die emisit ultimum documentum suo nomine concessum et ab hac die in vanum vestigium eius quaeris.[3] Probabile, imo prdbabilissimum apparet eum currente primo mense a. 1321. praedecessoribus suis appositum esse. Concludimus ex scripto episcopi Magno-Varadinensis Ivánka, de dato 19. Maji ejusdem anni, a quo Boleslaus memoratur iam Strigoniensis archielectus et perpetuus comes comitatus Strigoniensis. (Cf. nr. 1.)
Illis diebus in Regno nostro circa provisionem sedium episcopalium semper servata est adhuc electio canonica, licet quibusdam modalitatibus mutata fuerit, quae influxum regum in dirimendis rebus in dies augebant. Quibus conformiter simulque servatis regulis electionis a legato Gentilis propositis, currentibus tribus mensibus a morte praefati Thomae archiepiscopi, archicapitulum Strigoniense diem electionis fixit, convocatis omnibus, qui voluerunt, debuerunt et potuerunt commode interesse, seu convocatis episcopis suffraganeis et commembris capituli.
Ipsa electio admodum protracta est. Multae repetitae et diuturnae illam praecesserunt discussiones et transactiones, evidenter non alia de causa, quam quod ipsi electores non consensissent in personam eligendi a Curia Regia anhelati. Quid aliud supererat, quam quod electores speciales deputarent eligentes, qui per viam compromissi Boleslaum, Ducem Tostensem, ergo alienigenam locarunt in primam Hungariae cathedram episcopalem.
Dux Boleslaus natus est circa a. 1280. Pater ejus Casimirus, dux de Beuthen et Teschen, mater Helena, principissa Lithvaniae.
De vitae ejus anleactis parum est quod reperimus. Quando a. 1289. pater ducatum Opuliensem in feudum dedit, tamquam consentientes in documento memorantur Boleslaus et frater eius Vladislaus[4]. Quum statum elegisset ecclesiasticum, vix erramus affirmantes initio fuisse ipsum canonicum Wratislaviensem, dein vero Praepositum Opuliensem. Saltem praeferenda nobis videtur eorum
[2] Monum. Eccl. Strig. T. II. nr. 806.
[3] Ibidem. nr. 903.
[4] Sommersberg, Script. rer. Siles. II. 682.