sententia, qui sub Praeposito Boleslao, a. 1308. rectore nationis Polonicae in universitate Patavina, nostrum Boleslaum latere autumant.[5] Tempore electionis ad sedem Strigoniensem ad gremium capituli Cracoviensis pertinebat et munus canonici scholastici agebat. Et quamvis superadultus fuerit et in serie annorum processerit, non plus quam ordinem diaconatus habuit.
Prosapiae Regiae Hungariae tunc temporis duplici cognationis vinculo iungebatur. Ex una parte enim soror Maria Regi Carolo I. nupsit, mox decessura circa a. 1315. qua prima eius uxor. Ex altera parte per communem stirpem Piastorum cognatus erat Elisabethae Lokiatek, uxori tertiae Regis Caroli, quae regina prudentia et fortitudine optimas sibi meruit laudes in nostra historia. Hanc duplicem relationem invenimus causam, propter quam Aula Regia ipsum quam strictius Regno Hungariae satagebat adjungere. Inde facile perspectum habemus actum Caroli I, qui ipsi commisit comitatum Pozsega regendum, quo munere aproximatim ad annum 1323. fungebatur. (Cf. nr. 44.)
Electionem capituli Strigoniensis, supradictis ponderatis, quasi vi extortam Boleslaus sine delatione acceptavit et acceptationem delegatis capituli ipsum requirentibus verbis notificavit. Eo magis mirandum, quod in occupanda sede seu confirmanda electione propere agere non satagebat.
Tenore etenim constitutionum electionis magisque ex praescripto Nicolai III. Summi Pontificis neoelectus Praesul obligatus erat tempore clauso sive per se sive per deputatos capituli semet Summo Pontifici praesentare, protocollum electionis immanuare et confirmationem humiliter petere.
His non obstantibus tempus autumnale iam alte processerat, quando Boleslaus cum delegatis Capituli accessit Joannem XXII. tum Avinione residentem. Probabilis est coniectura, quod baptismus, quem ipse in via contulit filio Caroli neonato, patris nomine insignito, eum retardavit. Huiusmodi mora in causa erat, cur elapso tempore praesentationi praefinito, cessaverit effectus iuridicus electionis pro ipso et Papa coactus fuerit actum integrum cassum facere.
Sic negotium a dispositione Joannis XXII. ad Collegium Cardinalium est devolutum, quibus suadentibus Pontifex Boleslaum, respiciens ejus doctrinam profundam, progeniem nobilissimam, necnon optimos mores die 2. Oct. 1321. ex plenitudine potestatis apostolicae archiepiscopum Strigoniensem renunliavit. (Cfr. nr. 11.) Simul commisit Berengario Fredoli Cardinali Episcopo Porteunsi, ut Boleslaum sacerdotem, mox episcopum consecraret; Cardinali Napoleoni Orsini autem, ut illum pallio archiepiscopali illustraret. Neocreatus archiepiscopus sicut prius non praeceps egit, ut semet sisteret Summo Pontifici, ita modo minime praeceps erat, ut sedem receptam occuparet. Non aliud profuit remedium, quam utdie 5. Dec. Pontifex ipsum stricte evocaret ad petendum Strigonium versus et ad sedem occupandam. Quod et fecit.
Archiepiscopus novus veniens in votis habuit, quam maxima cum ambitione commissae sibi Ecclesiae administrationem suscipere et agere. Probant numerosa illa privilegia et gratiae, quas Avinione a Pontifice lucratus est, non alio fine, quam ut cornu benignitatis et sollertiae pastoralis effundere valeret in fideles ac sacerdotes et sibi gratitudinem ac amorem illorum acquireret. (Cfr. nros 16, 17, 18, 19.)
[5] Grotefend, Stammtafeln Reg. 2482. p. 46. – Gloria, Monumenti dell' Universita di Padova III. 65.