sunt due mete terree, quarum una separat terram Bolhas vocatam et alia Zwb supradictam; deinde ad partem occidentalem tenditur et pervenit ad fundum unius veteris stagni ad tres metas terreas, in quarum duabus sunt due arbores videlicet zylfa et tulfa vocate; abhinc ad partem occidentalem et pervenit ad duas arbores wlgariter bykfa vocatas, sub quibus sunt due mete terree antique, iuxta locum sessionalem Boynylese vocatum, a parte septemtrionali erecte; demum tendit ad eandem partem occidentalem et pervenit ad duas metas terreas antiquas, quarum una separat terram Scenta vocatam, et alia terram Zub antedictam, de quibus vertitur ad partem septemtrionalem et pervenit ad duas arbores ilicis, sub quibus sunt due mete terree, que separant terram Chycho vocatam a terra Zwb sepedicta; abhinc vero ad partem orientalem tenditur et pervenit ad unum stagnum wlgariter Balaiafeu vocatum, de quo ad eandem partem eundo pervenit ad unum rivulum wlgariter Naadeer dictum; abhinc autem ad eandem partem orientalem eundo incidit in magnam viam, per quam itur in villam Churgo, in qua via, ad eandem partem eundo, transiit quoddam nemus Ronnya vocatum et pervenit ad duas metas terreas iuxta eandem viam in parte meridionali erectas, que separant terram Herueg dictam, a terra memorata; de quibus ad eandem partem orientalem eundo directe, pervenit ad priores metas, sicque terminantur. Datum, feria quarta proxima post diem Strennarum, anno Domini Millesimo CCC-mo tricesimo.
Extus: Domino regi super reambulacione possessionis Zwb vocate et quod metarum inclusione circumdederunt eandem. – Sigillum extr. margini fuit appressum. – Orig. membr., in Arch. Cap, Strig. Priv. Lad. 26. fasc. 6. nr. 6.