V.
LADISLAUS Quinqueeccl. et HENRICUS Vespr. eppi Coadministratores.
1330. 8. Febr. – 1330. 16. Sept.
227.
1330. Avignon. 8. Febr. – Joannes PP. XII., Ladislaum Quinqueecclesiensem et Henricum Vesprimiensem eppos, ecclesiae Strigoniensi pastoris solatio orbatae, conservatores constituit.
"Cum itaque, sicut fide digna, licet infesta nobis relatione percepimus, post obitum b. m. Boleslai archieppi Strigon. nonnulli ceca cupiditate seducti, ad bona archiepiscopalis mense et Ecclesiae Strigon. manus improbas extendentes, multas res, etiam sacras et bona, quae fuerunt eiusdem archiepiscopi defuncti et ipsius Ecclesiae, decimas quoque, possessiones et alios reditus omnes – abstulerunt et occupaverint – curam – et administrationem eiusdem Strigon. Ecclesiae ac bonorum – in spiritualibus et temporalibus vobis, donec electionis novissime in eadem Ecclesia celebrata, ac provisionis – negotium fuerit – expeditum – duximus committendas – – – – Volumus autem, ut de his, quae per vos gesta, administrata fuerint, – – teneamini fidelem ponere et reddere rationem. – Datum, Auenione, VIII. Febr. Pontificatus nostri anno XIV."
Ed. Fejér: Cod. Dipl. VIII/3. p. 464.
228.
1330. (Buda.) 9. Febr. – Magistratus Budensis, Ortolfum praeceptorem Cruciferorum, terram quandam in villa Nándor, comiti Kunklino centum marcis vendidisse, testatur.
Nos comes Johannes, rector castri novi montis Pestiensis, iurati et universi cives de eodem, tenore presencium significamus, quibus expedit universis: quod frater Ortolfus, magister domus hospitalis Sancti Spiritus in suburbio prefati castri, et preceptor per Hungariam generalis, in medio nostri personaliter constitutus, quandam terram suam desertam et incultam, in territorio ville Nandur situatam, in vicinitate vinearum comitis Kunclini filii Johannis ab una parte, et Pauli dicti Magyar ex altera iacentem, necnon vineis Lorandi et Ladislai fratris eiusdem Johannis dicti Rauaz, et fratrum suorum adiacentem, videlicet circa viam et stratam communem, de consensu universorum fratrum suorum, nullo contradictore existente, vendidit et tradidit predicto comiti Kunclino, filio Johannis, iurato et concivi nostro et per eum suis heredibus, heredumque suorum