Occupata sede duos nominavit pro more Vicarios Generales: Ladomerium, praepositum Sancti Thomae et Nicolaum, archidiaconum Nitriensem. (Cfr. nr. 907.) Cancellariae praefecit, simul directorem bonorum archiepiscopalium nominavit acceptissimum sibi virum Ioannem praepositum Bosnensem et canonicum Strigoniensem. (Cfr. nr. 40.) Quando autem Ioannes hic a capitulo Scepusiensi praepositus ejusdem loci eligitur, ipsum constituit Vicarium Generalem pro terris Scepusiae. (Cfr. nr. 51.)
Primum quod superest documentum officii agendi archiepiscopi Boleslai est conventio magni momenti, quam patroni ecclesiae de Elefant inierunt die 29. Aprilis 1322. cum Joanne, parocho Elefantiensi de proventibus parochialibus sub lite consistentibus. Conventio enim, ut documentum testatur, in praesentia, ergo sub personali influxu ipsius archiepiscopi pacta est. (Cfr nr. 31.)
Hac vice tamen in Sede longius tempus terere et agere non erat commodatum. Evocatio Regis primum in Curiam Regiam, deinde Venetias ipsum ducit, ut qua legatus Regis Hungariae rem componeret turbulentam urbium Dalmatiae. Exspectationi regiae minime defuisse, imo negotium faustissimo cum successu ipsum diremisse exhibet ipse Rex in epistola amicabili, quam ad Ducem Venetiarum misit die 3. Aug. a. 1322. (Cfr. nr. 38.)
Boleslao, sede capta, inter tot curas prima fuit haec, ut scilicet bona archiepiscopalia vi vel fraude occupata revindicaret et beneficium archiepiscopale in sua integritate restitueret. Hunc in finem adhuc Avinione commorans movit Summum Pontificem, ut episcopus Zagrabiensis, abbas S. Martini de monte Pannoniae, necnon praepositus Alba-Regalensis ipsi qua defensores iuris darentur. (Cfr. nr. 19.)
Ante omnia igitur sategit, ut locum Nezsider, alio nomine Szombathely in comitatu Moson, qui ipsius cum capitulo communis possessio erat, e manibus Caroli I. Regis recuperaret. Possessionem hanc Agnes, uxor Regis Andreae III. dedit dono Ecclesiae Strigoniensi. At, proh dolor, litteras donationis Venceslaus Bohemus, quum caperet arcem Strigoniensem, in archivo reperit et annihilavit. Quum ecclesia Strigoniensis non potuisset probare donum hoc fuisse quando bonum Reginae, Rex Carolus I. illud sequestravit et allodiis regalibus Óvariensibus iunxit. Statum rerum resciens Boleslaus a canonicis, qui erant in comitatu, properavit uti occasione, et rediens visitavit ipsam Reginam Agnetem in claustro Königsfeld. Hoc probare videntur litterae Reginae ipsius de die 19. Jan. a. 1322, in quibus donationem renovat affirmans possessionem, de qua sermo, ad bona ipsius privata pertinuisse. (Cfr. nr. 24.) Fatis tamen adversis bonum hoc nunquam amplius ab Ecclesia Strigoniensi recuperatum est.
E contra fortuna favebat Boleslao in recuperanda possessione archiepiscopali Rozsnyóbánya. Jus possidendi Ecclesiae Carolus I. in hoc casu agnovit et illam titulo novae donationis sedi archiepiscopali scripsit. (Cfr. nr. 73.)
At Boleslaus in hisce negotiis ulterius non est progressus et officium recuperandi bona archiepiscopatus successoribus reliquit pro gravissima haereditate.
Ex regimine Boleslai superest nobis etiam memoria concilii provincialis, celebrati Strigonii die 8. Nov. a. 1326. Praesentes erant omnes episcopi sufraganei et alii viri praeclari, inter quos eerte abbates, praepositi et deputati capitulorum aderant. Tamen propter novercas conditiones statuta concilii omnino periere. Certum hoc statuere nobis licet, quod in illo Henricus, episcopus Wesprimiensis