Christi martiris, monasterium incepi construere, quod et per Dei adiutorium consumavi, regiisque munificenciis sicut potui dotavi, in quo Gerardus monachus, de Wenecia venitus, primus cepit conversari. Et sicut habui potestalem ut ubicunque, vel in quocunque vellem loco ecclesias, aut monasteria construerem, ita nichilominus a Romane sedis sumpmo pontifice habui auctoritatem, ut quibus vellem ecclesiis sew monasteriis, libertates et dignitates conferrem, quam ob rem in futurum precavens, ne idem monasterium multorum temporum successione aliquo modo gravaretur, ab omnium episcoporum potestate et iurisdiccione illud liberum esse statui; que autem in dotacione ipsius contulli, propriis volui vocabulis exprimere videlicet: tributa de foro regine et de foro Zyl et de portu Arpas in Baba, de portu et de foro in Camarin, piscinas duas in Drawa, cum piscacionibus, quarum una Zualyn et altera Toplouca, que separantur rivulo nomine Bwczy, in portu Modosa, dedi liberam piscacionem, que vulgo Tana dicitur; preterea statui, ut in Zelyp detur septimus piscis usonum, et de piscina Nandwr in Thyzya detur similiter septimus piscis, sive septimus annus ad piscandum; de fructibus vero arborum, que ibi sunt detur septima pars; piscinam autem Tenere Ere dedi totaliter. Has omnes piscinas, cum piscatoribus suis, dedi beato Mauricio. Villarum autem vel prediorum nomina sunt hec, que sancto Mauricio contulli: Cuppan, Pannanad, Arpas, Mogos, Quiar, Nuul, Orol, Poloznuk, in hys villulis sive prediis cuiuscunque condicionis homines sunt ad me pertinentes, sancto Mauricio dedi, qui secundum ordinem condicionis sue, ita plene serviant abbati sancti Mauricii, sicut solebant servire regie maiestati. Do licenciam famulis eiusdem monasterii in silva Bakon ligna incidere ad omnia opera monasterii et prediorum eius; porcyque abbatis in eadem libere pascantur. Sunt preterea quatuor lapides viciniores ad monasterium, qui vulgariter hys vocabulis nuncupantur: Hegeskew, Kertheskew, Feerkew, Oduoskew, in hys a quocunque fuerint fere interfecte, dimidiam partem illarum ministri abbatis accipiant, cum cutibus earundem. Adhuc autem subiungens statuo sic, ipsum monasterium ab omni inquietudine semotum, abbasque eius a monachys illius locy partis sanioris libere eligatur, electus vero a quo voluerint consecretur episcopo, infulaque, anullo, baculo pastorali decoratus; nullius episcopi subiaceat potestati, nisi Strigoniensis archiepiscopi, tantummodo generali adsistat synodo, ut ibi salutaria monita audiendo, se suosque subiectos valeat salubriter instruere; sitque illius loci monachys et clericys licitum sacros ordines accipere a quo voluerint episcopo, tantummodo catholicus sit; populus quoque eidem loco subiectus et omnes supervenientes hospites, qui ad eiusdem monasterii capellas, terras, predia, sew quascunque possessiones, habitandi gracia accesserint, in cuiuscunque episcopi dyocesi fuerint, decimas suas de vino, de segetibus, sive aliis nascenciis, ac de pecudibus vel animalibus, nulli episcopo dent, nisi ipso monasterio suoque abbati. Liceatque eciam eidem abbati, in prediis et possessionibus monasterii sui, oratoria et capellas construere, consecraciones vero earum a quo voluerint episcopo petere; et ille episcopus, ut divine benediccionis partem habeat, petenti satisfaciat, alioquin ulcionem divine indignacionis incurrat. Precipio itaque firmiter statuendo, sub testificacione Salvatoris Domini nostri Iesu Christi, ut nullus archiepiscopus, episcopus, dux, marchyo, comes, vicecomes, prefectus, nec aliquis potens homo, sive magnus sive parvus, de prefato monasterio et eius iure infrascripto, se aliquo