aliquo modo intromittat in tributis, in prediis, in mancipiis, in terris et vineis, decimacionibus tam populi sui et hospitum suorum, quam prediorum, in piscacionibus, in rypis, in placitis et in universis bonis sibi collatis, sive conferendis; sed ita libere possideat, sicut episcopi sua possident iura. Si quis autem Christiane religionis, de huius monasterii libertate et nostra constitucione subtrahere vel minuere temptaverit, remanserit anathema perpetuale et componat XXti marcas purissimi auri, medium camere regie, mediumque abbati et rectoribus sepedicti monasterii. Cunctis autem, servantibus illius iura, sit pax a Domino Patre et Iesu Christo Filio eius amen. Anno Dominice Incarnicionis M-o XXX-mo VII-o[145] indiccione V, epacta concurrente V, existentibus Hungarie primatibus Dominico archiepiscopo, Modesto episcopo, Vrzyo, Chuncio Gpmoyno comitibus. Signum domini Stephani incliti regis I. S. H. Dominicus archiepiscopus pater E. S. T.
Nos igitur, peticioni ipsorum consensum prebentes et favorem, cum ipsum autenticum, nostris manibus contractatum et inconspectum diligenter, in nulla sui parte appareret viciatum, cancellatum, abrasum vel eciam delinitum, nec eciam in sigillo aliqualiter redargutum, presenti scripto duximus innovandum. In cuius rei memoriam, presentes concessimus litteras, duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum, anno Domini M-o CC-o XL-mo VI. secundo Idus Novembris[146], regni autem nostri anno XI.
Nos siquidem, iustis et condignis peticionibus ipsius fratris Jacobi abbatis de Bel, debito favore inclinati, prescriptum privilegium domini Bele regis confirmatorium, in nulla sui parte viciatum ad (sic!) verbo ad verbum presentibus insertum, simul cum dotacionibus et collacionibus villarum, prediorum, piscacionum et aliorum quorumlibet iurium, ac libertatum concessionibus, per ipsum sanctissimum regem Stephanum, predicto monasterio beati Mauricii de Beel, pie et salubriter factis, nostre salutis invigilare volentes, ut imitaciones bonorum operum fieri valeamus, ipsumque monasterium beati Mauricii suis iuribus valeat quiecius et comodius gratulary, ratificamus, acceptamus, presentisque scripti patrocinio, auctoritate regie maiestatis, confirmamus. In cuius confirmacionis memoriam firmitatemque, presentes concessimus litteras, dupplicis sigilli nostri novi et autentici munimine roboratas. Datum, per manus dilecti et honorabilis viri magistri Endre, Albensis ecclesie prepositi, aule nostre vicecancellarii, dilecti et fidelis nostri, anno Domini M-o CCC-mo XXX-mo, quinto Idus Marcii[147], regni eciam nostri anno similiter XXX. Strigoniensi sede vacante, venerabilibus in Christo patribus fratre Ladislao Colocensis ecclesie archiepiscopo; Benedicto Canadiensi, Georgio Syrimiensi, Nicolao Jauriensi, Ladislao Quinqueecclesiensi, fratre Petro Boznensi, Herrico Wesprimiensi, Meskone Nitriensi, Andrea Transilwano, Chanadino Agriensi, Ladislao Zagrabiensi, Andrea Waradiensi, Rodolpho Vaciensi episcopis, ecclesias Dei feliciter gubernantibus. Magnificis virys Johanne Drwgwth palatino; Demetrio magistro tawarnicorum nostrorum et comite Trinchyniensi; Thoma wayuoda Transilwano et comite de Zonuk; comite Paulo iudice curie nostre; Mykch bano tocius Sclawonie; Johanne bano de Machow, comite Syrimiensi, de Walko, de Bodrwgh et de Barana; Johanne magistro tawarnicorum domine regine, concortis nostre carissime; magistro Desew iudice curie eiusdem regine et comite Soproniensi, Dionisio magistro dapiferorum nostrorum; Stephano magistro agazonum nostrorum et
[145] 1037.
[146] 1246. 14. Nov.
[147] 1330. 11. Mart.