pertinet ostensuri; sin autem, convocatis civibus dicte civitatis universis, predictum pallacium statuat eidem Stephano, perpetuo possidendum et habendum, si non fuerit contradictum; contradictores autem si qui fuerint contra eundem, ad nostram citet presenciam ad terminum competentem; et post hec tocius facti seriem nobis fideliter rescribatis. Datum, in alto castro, feria secunda proxima post octavas Pasce Domini, anno eiusdem millesimo CCC-mo tricesimo.[151]
Nos igitur, iuxta preceptum vestre sublimitatis, prout in omnibus, obedire cupientes, ut teneraur, cum prefato comite Petew, iudice Strigoniensi, homine vestro, virum discretum et honestum fratrem Nicolaum, custodem ecclesie nostre, pro testimonio ad premissa prosequenda duximus destinandum. Qui quidem homo vester, cum prefalo nostro testimonio, demum pariter ad nos reversi, concorditer retulerunt: quod ipsi sabbato proximo ante festum beati Georgii martiris,[152] accessissent ad predictum capitulum, et idem comes Peteu, homo vester, in presencia nostri testimonii, inquisivisset a predicto capitulo, si aliquod ius habeant in dicto pallacio, vel aliquod munimentum, quo mediantem eundem (sic!) possident nec-ne; quod quidem capitulum feriam quintam proximam post festum beati Georgii martiris,[153] ad previdendum semetipsos et responsionem faciendam, ab eisdem sibi prorogare postulassent. Ipso die itaque adveniente, prefatus homo vester, cum dicto nostro testimonio, secundario ad dictum capitulum accedentes, responsionem ab eodem expectando. Quod quidem capitulum, alium diem et terminum pro semetipsis previdendi et responsionem faciendi, ab eisdem similiter postulasset, scilicet quartam feriam proximam post festum beatorum Philippi et Jacobi apostolorum.[154] Et cum ipso, namque die et termino secundo, idem homo vester et testimonium nostrum ad dictum capitulum accessissent, idem capitulum taliter respondisset: quod ipsum pallacium ad ipsos in nullo pertineret, nec aliquod ius, seu proprietatem haberet in eodem; statucioni dicti pallacii in nullo contradixissent. Hys peractis et auditis, idem comes Petew, homo vester, in presencia dicti testimonii nostri, feria quarta predicta, prefatum pallacium, convocatis iuratis et universis civibus dicte civitatis et specialiter vicinis eiusdem, nullo penitus contradictore apparente, cum omnibus suis utilitatibus et pertinenciis ad eundem, predicto Stephano fratri Colomani, perpetuo statuissent possidendum, tenendum pariter et habendum. Datum, in festo invencionis sancte Crucis,[155] anno Domini millesimo CCC-mo tricesimo.
Nos igitur ex rescripcione huiusmodi magistri et conventus cruciferorum domus hospitalis sancti regis Stephani de Strigonio, cercius et clarius intelligentes, dictum capitulum Strigoniense nullum ius proprietarium in ipso pallacio habere, prout idem per hominem nostrum regium predictum, sub testimonio dicti conventus requisiti asseruerunt, et per consequens dictum pallacium, convocatis iuratis et universis civibus dicte civitatis, specialiter eiusdem pallacii vicinis, cum omnibus suis utilitatibus et pertinenciis memorato Stephano, fratri Colomanni, perpetuo, nullo penitus contradictore apparente, statutum cognoscentes, huiusmodi statucionem de dicto pallacio sic legitime, absque cuiusquam contradiccione factam, ratam, gratam et acceptam habentes, idem pallacium, cum suis utititatibus et pertinenciis, de consilio prelatorum et barronum nostrorum, memorato Stephano et per eum suis heredibus, heredumque suorum successoribus, silencio perpetuo ipso capitulo exinde imposito, in perpetuum valere confirmamus.
[151] 1330. 16. Ápr.
[152] 1330. 21. Ápr.
[153] 1330. 26. Maii.
[154] 1330. 2. Maii.
[155] 1330. 3. Maii.