238.
1330. (Szepeshely.) 1. Jun. – Carthusiani de Lechnicz, coram capitulo Scepusiensi, cedunt decem marcis terram, a villa Eor separatam, magistro Rycolpho.
Ed. Wagner: Analecta Scep. T. I. 408. – Fejér: Cod. Dipl. VIII/3. p. 505.
239.
1330. – 10. Jun. – Carolus I. rex palatium Strigon. a Petro filio Martini, ob notam infidelitatis ademptum, magistro Berchtoldo medico suo confert.
Tenorem vide sub nr. 301.
240.
1330. Magasvár. 17. Jun. – Carolus I. rex mandat magistratui civit. Strigon., ut magistro Berchtoldo medico suo, super collato eidem palatio, iteras privilegiales expediat.
Seriem vide sub nr. 301.
241.
1330. Visegrád. 1. Jul. – Comes Paulus, judex curiae, Stephanum omnibus litibus, contra filios Beke, renunciasse testatur.
Nos comes Paulus, iudex curie domini regis, memorie commendamus significantes tenore presencium, quibus expedit universis: quod Stephanus, filius Lonchereth ab una parte: Cosmas et Damianus, filii Beke pro se ipsis, eciam pro Leoncio et Anthimio, nec non et pro parte ipsorum, cum sufficienti procuratorio conventus monasterii Waradiensis ex altera, personaliter coram nobis sunt constituti; idem Stephanus confessus extitit oraculo vive vocis, ut per composicionem proborum virorum omnes causas, sew acciones, cum filiis predicti Beke coram nobis motas vel movendas, a data presencium reddidisset cassatas et inanes. Preterea idem Stephanus, omnes possessiones suas, quas quidem possessiones propter infinitas conturbaciones, per predictum Beke et per filios eiusdem sibi illatis et factis, capitulo ecclesie Albensis vendidisset, propter bonum pacis unionem, hinc et inde, eandem possessionem a predicto capitulo, cum suis instrumentis, rehabere se dixit; e converso iidem filii Beke, Cosmas et Damyanus assumpserunt, [ut eun]dem Stephanum ab omnibus nocumentis defenderent, et in possessionibus suis, absque molestacione observarent. Obligarunt eciam se ipsos eidem Stephano, quod si processu temporis, eundem Stephanum, unus ex ipsis quibuslibet occideret, quod absit, vel per consilio (sic!) ipsorum mori contingat, et hoc posteri predicti Stephani, cum litteris alicuius capituli, vel conventus, contra ipsos comprobari poterunt, extunc pro morte sepedicti Stephani, centum marcas teneantur persolvere. Insuper obligarunt iidem filii Beke seipsos, quod si eundem Stephanum in suis possessionibus molestarent, vel (emansit: causam) movere intenderent, coram quovis iudice, extunc ante litis ingressum, absque porcione iudicum, eidem Stephano similiter centum marcas teneantur persolvere. Quas quidem predictas possessiones, sicut vidimus in litteris capituli Quinqueecclesiensis contineri, diu ab antiquis temporibus divisissent