divisissent. Datum, in Wysegrad, in octavis beati Johannis Baptiste, anno Domini M-o CCC-o XXX-mo.
Sigillum tergo fuit appressum. – Orig. membran., in Arch. Cap. Strigon. Publ. Capsa 8. fasc. 5. nr. 4.
242.
1330. (Esztergom.) 4. Julii. – Magistratus civitatis Strigoniensis, Berchtoldum medicum Caroli I. regis, in palatium a rege sibi donatum, introducit.
Tenorem vide sub nr. 301.
243.
1330. 10. Jul. – Dionisius episcopus Drivastincnsis, qui se suffraganeum Strigon eccl. affirmat, XL dierum indulgentias, monasterium S. Marie de Kluza visitantibus, concedit.
Nos Dyonisius, Dei et apostolice sedis (emansit: gracia) episcopus Drywastensis, suffraganeusque Strigoniensis, universis Christi fidelibus salutem in Domino. Quia nohis commissum est, ut beneficia Christi racionabiliter dispensantes, populum Domino acceptabilem reddamus, unde beneficiis Dei et sanctorum meritis in Domino glorietur. Nos igitur considerantes humilitatem et devocionem, peticionemque domini Johannis abbatis et fratrum suorum, monasterio Sancte Marie Kluza, atque ecclesie eiusdem ad quodlibet altare, damus XL dies indulgenciarum, omnibus vere penitentibus, confessis et contritis de [. . . . ]ctis nimia el beatorum Petri et Pauli apostolorum meritis confisi misericorditer, in Domino relaxavimus, videlicet omnibus visitantibus predictum monasterium ac ecclesiam, festivitatum Christi et Marie Virginis Gloriose matris sue, apostolorum, confessorum, martirum et virginum, dedicacionis et patroni, tocies quocienscunque visitaverint predictum monasterium [ac ecclesi]am, indulgencias perpetue duraturas. In cuius rei testimonium presentes litteras, [commis]simus sigillo nostro pontificali appensione communiri. Datum, anno Domini millesimo CCC-o XXX-mo, mensis Julii die decima.
Sigillum e viridi et flavo serico contexto pendet. – Orig. in Arch. Cap. Strig. Priv. Lad. 44. fasc. 1. nr. 15. – Eppatus Drivastensis = Drivasto ad littus maris Adriatici in Dalmatia meridionati jacens, teste: Notitia Joannis PP. XXII., hoc tempore metropol. Antivarensi suberat. Qua de causa se suftrageneum Strigoniensem esse fatetur, mihi penitus ignotum, Cf. Neher Kirch. Geographie II. 507.
244.
1330. (Nyitra.) 13. Julii. – Capitulum Nitriense, conventum de iuxta Gron, possessiones suas Bessenyő et Szentmárton, Stephano castellano de Ghymes elocasse testatur.
Nos capitulum ecclesie Nitriensis, tenore presencium significamus, quibus expedit universis: quod viri religiosi fratres Nicolaus prior, vice et nomine domini Seueridi abbatis sancti Benedicti de iuxta Gron, et Iacobus, vice et nomine conventus loci eiusdem ab una parte, item comes Stephanus vicecastellanus de Gymus et de Opun ex altera; coram nobis personaliter constituti, iidem