locorum renuere, secundum quod vestra benignissima sanctitas decreverit ordinandum. Et quia gravissime peccavi et erravi patenter, in invio et non in via, supplico vestre clementissime pietati, quatinus michi maximo peccatori dignemini parcere, secundum multitudinem magnam misericordie Dei vivi, ut renuens ex totis visceribus, deleam et annichilem supradicta de cordibus universorum fidelium et ora claudam omnium obloquentium de vestra serenissima sanctitate, ut in ecclesia Dei de cetero sit unus pastor et unum ovile, pro pace totius populi Christiani. Datum in confinibus Lucanis.
Rursus tenor conversionis, abiurationis et reconciliationis dicti Petri, sequitur in hunc modum;
Pater sanctissime, sicut vestra tenet memoria, nec excidit a mea, die XXV mensis Augusti proxime preteriti,[161] Ego frater Petrus de Corbario, ordinis fratrum minorum, in vestri sanctissimi in Christo patris et domini nostri, domini Johannis, superna providente clementia sacrosancte Romane et universalis ecclesie summi pontificis, veri et unici vicarii Iesu Christi, sacrique collegii vestri, reverendorum in Christo patrum dominorum cardinalium presentia, necnon presente fidelium, tam prelatorum et religiososorum, quam aliorum clericorum et secularium multitudine copiosa, in publico consistorio quantum ad sententiam et effectum recognovi et confessus fui, reprobavi, anathematizavi, refutavi et renui omnes et singulos errores et hereses, in quibus incideram hactenus ex assumptione damnati et heretici, ac scismatici status antipapatus, per me erronee et inique dudum assumpti, ab heretico et scismatico Ludouico de Bauaria, et nonnullis fautoribus suis, eius complicibus in hac parte scismaticis et hereticis condempnatis, necnon ex dampnabilibus fautorys et adhesionibus ipsorum et plurium aliorum hereticorum et specialiter Ludouici predicti, Michaelis de Cesena, olim generalis ministri ordinis antedicti, pessimorum hereticorum et scismaticorum, reprobatorum per ecclesiam sanctam Dei, multorumque sequacium complicum et fautorum suorum, quibus in eorum factis perversis et falsis, opinionibus et dampnatis, favi sepius dampnabiliter et adhesi; illosque ac quoscunque alios errores et hereses abiuravi, iurando ad sancta Dei evangelia mentaliter et corporaliter per me tacta, premissa omnia et singula inviolabiliter observare, ac mandatis sancte matris ecclesie et vestris apostolicis per omnia obedire. Sane cum tunc fatigatus ex labore, debilitatus in vigore, angustiatus in dolore et confusus ex rubore, confractusque ex timore, impeditus in clamore, extinctus in devotione, mortuus tandem in amore, eo, quod dilexi dudum malitiam super benegnitatem et iniquitatem magis quam loqui equitatem, iusto Dei iudicio obmotuerim evidenter et sicut volui non potuerim omnia exprimere supradicta, nec vos etiam forsan beatissime pater, una cum dicto sancto vestro collegio, dominorum cardinalum predictorum, ea plene propter tumultum assistentium, et dicta impedimenta mea intelligere potuistis. Ideo latius in presenti privato consistorio resumptis confortativis viribus, postquam mihi de benignitate et humanitate clementie sanctitatis vestre apparuit, quam non ex operibus iustitie, que nunquam feci actualiter, sed secundum magnam Dei et vestram misericordiam me salvastis et operuistis omnia mea scelera et peccata, laborem meum oppressivum sedando pacifice, ac vigorem proditum michi restituendo integre et dolorem afflictivum dulci faciendo consolatione, ruboremque confusivum laudabiliter removendo, ac timorem meum confortando viriliter et
[161] 1330. 25. Aug.