premissorum, neque incorporarent et restituerent sacrosancte ecclesie catholice unitati, quod utique prefati archiepiscopus et episcopus, auctoritate vestra apostolica, ipsis per litteras vestras patentes apostolicas, in hac parte concessa, recognitionibus et revocationibus supradictis receptis, ac iuremento de stando mandatis vestris apostolicis prompte et liberaliter exequi curaverunt. Hoc adiecto, quod si ad pristinos errores, seu actus scismaticos sceleratos redirem, in easdem penas et sententias reincidam ipso facto; ac nichilominus illa nuper in diversis civitatibus Provincie provincie confessus fuerim et abiuraverim, et nulla fore per me attemptata recognoverim et, ea quatenus de facto processerunt, quantum poteram et ad me pertinere poterat, revocaverim et declaraverim esse nulla: nichilominus tamen ad fortius abolendas maculas heresum et infamie, quas contraxi et incurri, ex premissis et pluribus aliis dampnabilibus fautoriis, adhesionibus et consiliis, per me dudum exhibitis heretico et scismatico Ludouico de Bauaria, principali status mei dampnati huiusmodi patratori, ac eius sequacibus, fautoribus et complicibus et specialiter heretico et scismatico Michaeli de Cesena, olim fratrum ordinis minorum generali ministro, de heresibus et scismate, ac pluribus hereticorum fautoriis et adhesionibus, per vos prefate sanctissime pater legitime condempnato, adhuc tamen errores meos et scelera in presentia vestra, sacrique vestri collegii dominorum cardinalium constitutus, intendo et volo recognoscere et abiurare, et alia facere, que vestra sanctitas duxerit ordinanda. In primis itaque confiteor, et cum ingenti amaritudine animi recognosco, quod cum seductor ille scismaticus et hereticus manifestus, Ludouicus de Bauaria, dudum iure, si quid sibi quesitum fuerat ex electione discordi, de ipso in regem Romanum celebrata, iuste privatus fuisset per sedem apostolicam et eandem sanctitatem vestram, ac ut hereticus et fautor hereticorum notorius, de multis heresibus et fautoriis hereticorum, ac scismatibus condempnatus, ad urbem Romanam imbutus diabolico spiritu pervenisset et religiosus vir frater Johannes de Maliano, minister Romane provincie dicti ordinis fratrum minorum, ac reverendus in Christo pater dominus Johannes, Dei gratia sancti Theodori diaconus cardinalis, sedis apostolice et eiusdem vestre sanctitatis legatus, pro maiori observatione interdicti, cui tunc erat per vos sanctissime pater supposita urbs predicta, eiusdem Ludouici adventu percepto, michi et aliis fratribus, in eadem urbe morantibus, sub virtute obedientie ac excommunicationis penis, quas non parentes ipso facto incurrerent, publice iniunxissent, ut dictam urbem omnes et singuli exiremus, ego tamen infelix peccator, preceptis huiusmodi non obstantibus, licet omnes alii fratres, paucis exceptis, eisdem legato et ministro promptius obedirent, in eadem urbe, presente dicto pessimo heretico et scismatico Ludouico, et assistentibus, et reprobatis per sanctitatem vestram et ecclesiam sanctam Dei, pertinaciter remanere presumpsi et in ea, licet esset iuste et sancte per vos ecclesiastico interdicto supposita, celebravi divina sepius, immo quantum in me fuit, verius prophanavi. Deinde cum idem perfidus Ludouicus, datus in sensum reprobum, se de facto fecisset in imperatorem a certis Romanis perfidivs coronari, et contra vos beatissime pater diabolicam et nequissimam depositionis, immo verius abusionis promulgasset sententiam, ac processus diversos temerarios, falsos nimium et iniustos, meque ad quorumdam perfidorum principalium Romanorum clericorum et laicorum instantiam, eius sequacium, una cum certis de clero et