populo perfidis eius complicibus et fautoribus, ad hoc secum vocatis, in papam et summum pontificem, immo verius antipapam dampnatum et pestiferum elegisset, Ego miser inductus, immo seductus suis et multorum tam clericorum quam laicorum, eius fautorum et sequacium dicte urbis precibus importunis et pernitiosis instantiis ac infestis, falso et erronee asserentium, quod papam imperator deponere poterat, et loco depositi alium ordinare, et quod per consequens eidem heretico et scismatico Ludouico, qui tunc in fictum et falsum [imperatorem denuo se] coronari fecerat, et vos pater sanctissime abusive deposuerat, hoc licebat mea superbissima elatione more Luciferi, ambitioneque dampnabili nichilominus excecatus, huiusmodi electioni, tam nephande quam reprobe, immo nulli malitiose consensum meum temerarium et elatissimum excecatum, sicut premittitur, omni pena dignissimum, non erubui adhibere, ac subsequenter consecrari, immo execrari ab heretico et scismatico Jacobo dudum Castellanensi episcopo excommunicato et deposito, et coronari a dicto heretico Ludouico de Bauaria me permisi, – licet ad eum, etiam si verus imperator existeret, sicut revera non erat, nec est, sed hereticus manifestus et reprobus; egoque verus essem papa, sicut in veritate non eram, sed antipapa potius scismaticus et hereticus et iniquus, – nequaquam talis coronatio pertineret. Item quod cardinales, immo verius anticardinales et omnes officiales, quos verus papa est habere solitus, ordinare de facto presumpsi, bullamque more pape, licet essem reprobus et dampnatus, fieri feci et habui, eaque falso usus fui temere et inique. Et ut statum meum perversissimum et Ludouici predicti dampnati, ac falsas opiniones heretici et scismatici Michaelis de Cesena, dudum ministri generalis ordinis antedicti fratrum minorum, scilicet quod Christus et eius apostoli, in hys que habuisse leguntur, non habuerunt nisi taraen usum facti simplicem, possem fortius ac promptius stabilire, Dei timore postposito, extendens ad omnia illicita manus meas; processus et depositionis sententiam Ludouici, manifesti predicti heretici et de pluribus heresibus condempnati, contra vos sanctissime pater habitam et etiam fulminatam, supplens omnem defectum, si quis esset in ipsis, ex certa scientia et de plenitudine potestatis non solum illos confirmare et mei scripti communire patrocinio non erubui, sed etiam de novo sententiare, pronuntiare, declarare et predicare publice omnia et singula, in predictis processibus promulgata, presumpsi. In quibus quidem processibus Ludouicus predictus pronuntiabat et declarabat, fore hereticum et scripture sacre contrarium dicere, quod Christum et apostoli in hys, que habuisse leguntur, habuerint aliud quam simplicem usum facti, ex qua quidem pronuntiatione evidenter concluditur, ipsum et me etiam ex confirmatione, pronuntiatione et predicatione predictis in dampnatam heresim, per constitutionem vestram apostolicam de fratrum vestrorum promulgatam consilio incidisse. Et nichilominus ad diversos reges et principes, meas litteras destinavi, per quas ad eorum notitiam deducebam, quomodo vos pater beatissime, cui multa falsa, heretica et erronea, in eisdem litteris imponebam, suggerentibus dictis hereticis sceleratis Ludouico et Michaele, ac iuxta votum suum ordinantibus, per eundem Ludouicum, ac per me eratis depositus et sententialiter condempnatus, eosdem reges et principes exhortando nichilominus et rogando, ut vobis sanctissime pater, tanquam pape, non parerent in aliquo, nec favores aliquos exhiberent, sed contra vos potius michi et dicto Ludouico preberent auxilium, consilium et favorem; nec hys