contentus, tam in Urbe, quam in pluribus civitatibus et locis aliis, clericos seculares et regulares compuli, ut non obstante interdicto, cui per vos beatissime pater erant supposita loca ipsa, in eisdem celebrarent, immo verius quantum erat in me, prophanarent divina. Tallias quoque ecclesiis imposui, tam in Urbe, quam alibi, pro quibus calicibus, ornamentis et nonnullis rebus aliis, ipsas ecclesias spoliavi; fideles insuper prelatos nonnullos et alios clericos, in dignitatibus et beneficiis aliis ecclesiasticis constitutos, suis privavi prelationibus, dignitatibus et beneficiis aliis ecclesiasticis, in illis preficiendo vel hereticos, vel scismaticos, vel eorum fautores, et plerumque non absque Symoniaca pravitate, quibus etiam illis scilicet, quorum hoc prelatio requirebat, de facto, cum de iure non possem, per me vel alium, munus consecrationis, immo verius execrationis impendi. Contra fratres quoque minores, non parentes Michaeli predicto tanquam generali ministro, qui tamen depositus erat iuste et condempnatus de heresi et hereticus, ac scismaticus declaratus, et alius per generale capitulum ordinis minorum concorditer in generalem assumptus, et contra servantes interdicta, per vos sanctissime pater, vel legatos, seu officiales vestros alios promulgata, utroque spirituali videlicet et temporali gladio procedere non expavi, eidem Michaeli et suis sequacibus hereticis et scismaticis inique impertiendo iniuste, ac temere auxilium et favorem. Indulgentias insuper et dispensationes, sedi reservatas apostolice, concedendo de facto et etiam faciendo. Nonnullis quoque, qui pro pontificibus se gerebant, commisi ut sacros ordines celebrarent, in quibus ordinibus plures, ut credo, ad sacros ordines promoverunt temere, cum eis virtute prefate licentie non liceret. De patrimonio quoque beati Petri in nonnullis locis ad tempus, et interdum in perpetuum, disponere non expavi. Hec omnia et plura alia contra Deum, sanctamque catholicam ecclesiam, ac vos beatissime pater, verum et unicum Iesus Christi vicarium, recognosco et confiteor me de facto inique nimium ac temere perpetrasse. Que omnia et singula recognosco et confiteor nulla fore, ac cassa et inania, velut ab eo, cui ea faciendi non competebat ius aliquod attemptata, eaque, quantum ad me spectare potest, quatenus processere de facto revoco et nulla fore et fuisse pronuntio et declaro. Confiteor insuper et ore, ac animo recognosco, me credere et tenere fidem illam, quam sancta Romana ecclesia, ac vos pater sanctissime tenetis, predicatis, atque docetis. Et specialiter recognosco me tenere et credere, quod ad imperatorem non pertinet deponere, nec instituere papam; immo hoc tenere hereticum reputo, prout in processu contra Marcilium de Padua et Johannem de Janduno, per vos beatissime pater super hoc et nonnullis aliis erroribus habito, quem diligenter studui, continetur. Item fateor et recognosco, hereticum esse dicere, Christum et eius apostolos non habuisse in hys, que eos habuisse scriptura sacra testatur, nisi simpliciter usum fructi, licet dudum contrarium tenuerim, et hoc tenentibus impenderim indebite auxilium et favorem. Et fateor et recognosco, quod hoc asserentes sunt censendi heretici manifesti, secundum quod in constitutionibus vestris pater sanctissime, quarum una incipit: Cum inter, alia vero: Quia quorumdam, plenius continetur. Et super materia proprii et communis, ac iuris et dominii, quod Iesus Christus et eius apostoli in rebus temporalibus habuerunt, credo, profiteor et teneo in omnibus et per omnia firmiter id, quod in dictis constitutionibus et responsionibus per vos factis obiectionibus, quas dictus Michael eiusque sequaces