contra constitutiones predictas fecerant, de quibus sum informatus, plenius continetur, ac omnia et singula scripta, dicta et publicata contra constitutiones et responsiones predictas et tangentia ea per hereticos et scismaticos, Ludouicum et Michaelem predictos, seu quoscunque alios, assero, recognosco et dico, fuisse et esse nulla, erronea, scismatica., heretica atque falsa; eaque, ut talia refuto, renuo, anathematizo, reprobo et detestor. Item confiteor et recognosco in veritate, quod vos sanctissime pater et domine, domine Johannes papa XXII et nullus alius, estis verus summus pontifex et unicus in terris vicarius Iesus Christi et contrarium, quod tenui et dicta quorumcunque idem mecum dicentium refuto, anathematizo, renuo, reprobo et detestor. Item recognosco et fateor in veritate, ut supra, quod ego male, falso, temere, erronee et inique assumpsi et exercui de facto statum summi pontificatus, immo verius antipapatus dampnabilem antedictum, et pluribus aliis. Ideoque statum, adhesionem et fautoriam huiusmodi in omnibus et per omnia refuto, renuo, anathematizo, reprobo et detestor. Item recognosco et fateor in veritate, quod male, temere et inique de facto promovi et consecrari feci, seu potius execrari nonnullos prelatos, presertim scismaticos et hereticos, seu fautores hereticorum, et aliquos devotos catholicos et fideles deposui, et beneficia ecclesiastica pluribus infidelibus, scismaticis et rebellibus, seu eorum fautoribus contuli, et sepius per Symoniacam pravitatem, quam exercere per me et dictos hereticos desperatos et alios perfidos non expavi, et cetera que verus papa gerere consuevit, malitiose de facto exercui, que omnia et singula scelera tam horribilia et nefanda refuto, renuo, anathematizo, reprobo et detestor. Item fateor et recognosco in veritate, quod anticardinales et antiepiscopos, per me, ut premittitur promotos, et quos feci consecrari, immo verius execrari, de facto non reputo esse cardinales, nec episcopos, immo confiteor ipsos fuisse et esse, si non fuerint absoluti et reconciliati per vos beatissime pater, scismaticos, hereticos atque nullos; et omnes actus, quos circa ipsos, vel quoscunque alios et specialiter circa Ludouicum predictum et eius fautores, complices et sequaces exercui, de facto cum de iure non possem, dico, quantum in me est, fore et fuisse de iure, tanquam hereticos et scismaticos, invalidos ac nullius roboris vel momenti, consequenter tales quatenus processere de facto, in quantum possum infringo, irrito et denuntio nullos esse, ac expresse refuto, renuo, anathematizo, reprobo et detestor. Que quidem omnia et singula, per me supra assertive proposita et probata: Juro per hec sancta Dei evangelia, a me tacta mentaliter et corporaliter, vera esse, ac prescripta vitanda vitare et observanda inviolabiliter observare. Ea vero, que me asserui credere, iuro ut supra, me illa credere fore vera. Item omnes errores et hereses supradictos et eorum singulos et specialiter dicere, credere et tenere, quod ad imperatorem pertineat deponere, ac instituere papam; item quod Christus et eius apostoli, in hys que habuisse leguntur, non habuerunt nisi simplicem usum fructum et quoscunque errores et hereses alios abiuro, anathematizo, renuo, reprobo et refuto. Et insuper promitto et iuro, tactis mentaliter et corporaliter per me evangeliis sacrosanctis, super omnibus et singulis suprascriptis, stare mandatis ecclesie sancte Dei et vestris apostolicis, ac fidem quam sancta Romana ecclesia catholica et vos pater beatissime creditis, tenetis et predicatis, necnon vestras constitutiones et declarationes factas, super materia proprii et communis, ac iuris et dominii, quod Iesus Christus et eius apostoli in rebus temporalibus habuerunt, perpetuo et inviolabiliter observare ac stare et