parere, in omnibus et per omnia, mandatis sacrosancte Dei ecclesie, ac vestri prefati domini nostri pape. Item promitto et iuro, ut supra, quod nunquam prescripta, nec infrascripta, seu aliqua eorumdem, per me retracta et abiurata tenebo, nec exercebo, nec pro tali scilicet papa me habeo, nec quantum in me etiam erit permittam, quoquomodo ab aliis me haberi. Item promitto et iuro ad sancta Dei evangelia, corporaliter et mentaliter per me tacta, quod nunquam dictis hereticis et scismaticis Ludouico et Michaeli, nec eorum fautoribus, complicibus et sequacibus, aut aliis per vos beatissime pater et eandem ecclesiam denotatis, vel denotandis, scienter, quandiu in rebellione et extra devotionem et gratiam fuerint sancte matris ecclesie atque vestram, adherebo, nec eis prestabo auxilium, consilium, vel favorem, nec cum eis aut eorum aliquibus, ligam, coniurationem, pacta, conventiones, seu conspirationes faciam, aut contraham quoquomodo. Item, quod cum hereticis et scismaticis antedictis, seu fautoribus, sequacibus et complicibus eorumdem, seu cum aliquibus a me promotis, immo verius execratis, ut premittitur, conversationem aliquam non habebo, nec eis prestabo aliquod consilium, auxilium vel favorem. Petens humiliter et devote me per vos, pater sanctissime, non attentis meis excessibus et sceleribus gravibus, sed sola Dei misericordia, cuius estis unicus in terris vicarius, ab omnibus penis et sententiis, iuris et hominis, quas propter premissa, vel eorum singula, seu aliquod eorumdem incurri, absolvi et unitati reintegrari, et reincorporari ecclesie sancte Dei. Paratum me offerens omnem penam, sive penitentiam, quas michi pro premissis iniungendas, vel imponendas vestra sanctitas duxerit, cum omni obedientia sustinere et etiam adimplere. De quibus omnibus et singulis suprascriptis, ad eternam rei memoriam, pro salute mea et publica, peto unum et plura, quotquot erunt expedientia, fieri publica instrumenta.
Nos vero, considerantes attente, quod ipsum Petrum ad conversionem huiusmodi non induxit violentia aliqua, sed timor Dei, spontaneaque voluntas; necnon quod eius contritio videtur probabiliter esse vera; tum ex eo, quod premissa Pisis et ad nos veniendo in multis civitatibus et locis Provincie provincie, publice et hic etiam in curia, tam in publico consistorio, quam privato, non erubuit confiteri, nec ad nostram sponte pretermisit venire presentiam, pro gratia humiliter et devote, ac misericordia impetrandis; tum etiam quia paratum se obtulit, atque offert, quecunque ei iniungenda duximus adimplere; ut partes nostri officii exequamur, eique actibus, cuius vices in terris gerimus, nostros conformemus, prout est nobis possibile, qui mortem peccatorum non desiderat, sed ut convertantur et vivant: de fratrum nostrorum consilio, absolutionem et reincorporationem predictorum, archiepiscopi Pisani et Lucani episcopi, ratas habentes, ac etiam confirmantes, nichilominus ipsum Petrum ad nostram et ecclesie restituentes gratiam, absolvendum duximus et reincorporandum sancte Dei ecclesie unitati; super irregularitatibus, quas propter premissa contraxit, seu aliqua premissorum, cum eo nichilominus misericorditer dispensando. Ordinationem et declarationem penitentie dicto Petro, pro premissis et eorum singulis, prout quando et quotiens expedire videbitur, imponende, nobis specialiter et expresse nichilominus reservantes. Datum Auinione, VIII. Idus Septembris, pontificatus nostri anno quintodecimo.
Bulla cum zona periit. – Orig. membr. hinc inde humore maculatum, in Arch. Cap. Strigon. Priv. Lad. 44. fasc. 1. nr. 15. – Initium et finem edidit Fejér: Cod. Dipl. VIII/3. 466.