253.
1330. Avignon. 1. Oct. – Nicolaus, praepositus Posoniensis, quondam electus archiepiscopus Strigoniensis, in episcopum Agriensem praeficitur.
Ed. Theiner 1. c. T. I. p. 529.
254.
1330. Avignon. 2. Oct. – Joannes PP. XXII., Joannem de Ragatz Liephardi de Posonio, presbiterum dioeces. Strigon., super defectu natalium dispensat.
"Sane petitio tua, nobis nuper exhibita, continebat, quod olim Mathias de Zagrabia, ordinis predicatorum, tecum, qui defectum natalium pateris de presbitero genitus et soluta, quod huiusmodi non obstante defectu, ad omnes sacros ordines promoveri et ecclesiasticum beneficium sine cura acceptare valeres, de facto pretextu litterarum apostolicarum, per quas potestatem se habere asserebat, super hoc dispensavit, prout in litteris inde confectis, ipsius Mathie sigillo munitis plenius continetur; tuque – – credens ipsam legitime fore factam – – – te fecisti – – ad omnes prefatos ordines promoveri – – Postmodum vero audito dictum Mathiam nullam habuisse super hoc potestatem – nobis humiliter supplicasti – – Nos igitur – – meritorum tuorum intuitu – – – tecum – – – de speciali dono gratie dispensamus – – – Datum, Avenione, VI. Non. Octobris. Anno Quintodecimo.
Ed. Theiner 1. c. T. I. p. 530.
255.
1330. Avignon. 2. Nov. – Joannes PP. XXIL, quibusdam personis ecclesiasticis de beneficiis providet.
Johanni Dominici canonico Strigoniensi, de canonicatu huius ecclesie et prebenda vacatura – – –
Radulpho Stephani canonico Strigoniensi de dignitate in ecclesia Strigoniensi, infra unius mensis spatium vacatura – – –
Demetrio de Benedicto de Agria, canonico Strig. ex consideratione Roberti regis Sicilie, de canonicatu in ecclesia Strigoniensi – – –
Magistro Andree, nato quondam Mancii de Eugubio, clerico, medicinalis scientie Professori, ex consideratione Caroli regis Ungarie, canonicatus in ecclesia Strigoniensi vacans – – –
Ed. Theiner 1. c. T. 1. p. 530 – 531.
256.
1330. Lipcse. 15. Nov. – Carolus I. rex, hospitibus suis de Lipcse, comitatus Zoliensis, inter cetera privilegia, ius plebanum eligendi, salvo iure confirmationis archiepiscopi Strigon., concessit.
Ed. Fejér: Cod. Dipl. VIII/3. p. 416.