257.
1330. (Esztergom.) 13. Dec. – Conventus Cruciferorum de Strigon., transsumit literas suas, pro preposito de Bozók, super possessione Szebelléb editas, et in camera sua custoditas.
Conventus Cruciferorum domus hospitalis ecclesie sancti regis Stephani de Strigonyo, omnibus Christi fidelibus, presentem paginam intuentibus, salutem in eo, qui est omnium vera salus. Ad universorum noticiam, tam presencium quam futurorum, harum serie volumus pervenire: quod vir religiosus frater Micael prepositus de Bozouk, suo et conventus sui nomine, ad nostram accedens personaliter presenciam, nobis humiliter supplicans, petens nos instanter, ut partem dupplicati privilegii ecclesie sue predicte, super facto mutacionis, seu concambii cuiusdam terre et trecentarum capeciarum, inter honorabilem capitulum ecclesie Strigonyensis et ecclesie sue olym confecti, que in nostra camera tenebatur et servabatur, requiri et inveniri faceremus; quod et nos fecimus, fuit enim habita et inventa a nobis exhibita seriatim, unde nos videntes et considerantes, predictam partem privilegii in nostra camera servatam, non abrasam seu cancellatam, nec in aliqua sui parte viciatam, in littera vel in sigillo, scriptum cum alphabeto, sed in toto in prima parte reservatam, nil mutando in ea, vel detrahendo seu addendo, de verbo ad verbum, presentibus nostris litteris privilegialibus inseri curavimus diligenter. Cuius tenor talis est:
Sequitur privilegium de a. 1285.[162] T. II. p. 203. nr. 183. ex hoc ipso transsumpto editum.
Partem autem presentis privilegii, cum parte dicti privilegii in eadem camera inventi, maiorem ad cautelam in eadem nostra camera deponi fecimus, nil in eodem privilegio novo innovantes. In cuius rei memoriam, perpetuamque firmitatem, ad instanciam et peticionem eiusdem fratris Micaelis, prepositi de Bozouk, presentes sigilli nostri munimine duximus concedendas. Datum, in octavis sancti Nicolai confessoris, anno Domini M-mo CCC-o XXX-o.
Extus: manu med. aevi: Super Zebehleb. – Sigillum e rubro et albo serico pendet. – Orig. membran., in Arch. Cap. Strigon. Priv. Lad. 15. fasc. 2. nr. 12.
258.
1331. Avignon. 5. Jan. – Joannes PP. XXII., Chanadino, episcopo olim Agriensi, in archiepiscopum Strigoniensem electo, pallium concedit; Varadiensi et Vesprimiensi episcopis vero jubet, ut illud ei assignent.
"cum palleum, insigne videlicet plenitudinis pontificalis officii, ex parte tua fuisset a nobis, per dilectos filios Nicolaum Nicolai, clericum Waradiensem et Anselmum Catharensem monachum, monasterii sancti Ambrosii Nonensis, ordinis sancti Benedicti, nuntios tuos, cum ea, qua decuit instantia postulatum: Nos – – ipsum de corpore beati Petri sumptum, per Venerabiles patres nostros ... Waradiensem et ... Vesprimiensem Episcopos assignandum, per prefatos Nicolaum et Anselmum duximus destinandum – – Datum Avenione, Nonis Januarii. Pontificatus nostri Anno Quintodecimo."
Ed. Theiner 1. c. p. 532. et sq.
[162] 1285.