Lamentabiliter deprecatur illos, iunctis sibi etiam aliis canonicis Strigoniensibus ne omitterent, enixe et instanter commendare ejus personam paternae benevolentiae archiepiscopi Boleslai. In memoriam ipsis revocat merita et servitia, quae archiepiscopo iampridem praestiterit, simul affert, canonicatum Strigoniensem pluries iam ipsi promissum ab archiepiscopo, imo ante annum, praesentibus Nicolao praeposito et Joanne, Viti filio, in canonicatum iam receptum, brevi autem elapso tempore, Strigonii eandem promissionem a Praesule repetitam fuisse. Rogat ergo universos, ut archiepiscopum commonefaciant promissionum datarum, in memoriam revocantes, quod per benignam nominationem ipse magis adstrictus esset servitio archiepiscopi et fratris eius, nostri electi. Tandem quasi per parenthesim adiicit, Magistrum Thomam optime novisse, quae et quanta ipse a praeposito AlbaRegalensi recipere posset, si promptus esset deponere vinculum archidioecesis Strigoniensis. (Cfr. nr. 196.)
Ante conclusionem ex praemissis faciendam constituimus adrem vindicandam: Primum tenore litterarum privilegialium a Rege die 23. Jul. 1328. emissarum, quando emittuntur, episcopatus Nitriensis adhuc vacat[6] et Meskó qua episcopus consecratus, ergo etiam Romae approbatus soluramodo mense Januarii anni 1329. fit obvius. (Cfr. nr. 207.) Dein Stephanus Lector etiam sub Meskó episcopo pacifice sedet in stallo canonicali Nitriae. Demum quando Meskó – historia teste unus ex optimis Nitriae episcopis – per Pontificem anno 1334. ad Sedem transfertur Wesprimiensem, idem ipse secum fert, canonicum Wesprimiensem et archidiaconum de Zala creat eundem Sebastianum, qui tenore famae divulgatae propter Meskó tantas injurias est passus a Boleslao.[7]
Collatis nunc omnibus et ponderatis duabus famosis relationibus Stephani Lectoris, minime repellere possumus ideam, totam hanc historiam de vi et ferocia Boleslai nihil aliud esse, quam ementita phantasmata hominis in ambitione laesi; simul ideam, quod in re etiam Andreas, praepositus Albae-Regiae aliquales partes habuerit.
Scriptor quidam antiquus vitae Boleslai omnibus pensatis notis tunc temporis haec habet de illo: et sanguine et integritate et multiplici cura, supra quam credi posset, longe maximus praesul Strigoniensem cathedram illustriorem effecit.[8] Excessum huius elogii documenta ex tempore Boleslai provenientia et modo collecta minime affirmant. Tamen studium illorum apprime confirmat: in Boleslao virum eximiae culturae, optimae voluntatis, etsi vi agendi debilem, perseverantia non constantem, semper tamen nobilem et magnanimem Praesulem decessisse mense Decembri anni 1328.
II. NICOLAUS DE DÖRÖGD ARCHIEPISCOPUS ELECTUS ET
ADMINISTRATORES.
Boleslao defuncto, capitulum convolavit ad eligendum novum archiepiscopum. Electio, uti Papa Joannes XXII. inspecto protocollo electionis affirmat, omnino ad tramitem iuris facta est. Electores unanimi voto in personam Nicolai,
[6] Cod. Andegavensis. T. II. p. 370.
[7] Vágner: Adalékok a nyitrai székeskápt. tört. p. 95 – 96. 8 Schmidt: Archiepiscopi Strigon. Tyrnaviae. 1752. p. 56.
[8] Schmidt: Archiepiscopi Strigon. Tyrnaviae. 1752. p. 56.