Summus Pontifex enim, quamvis benignissime excepisset archiepiscopum et quamvis electio ex protocollo gremio Cardinalium apprime facta praescriptisque Ecclesiae ad numerum correspondens inventa esset, de ipsa confirmatione nec mentionem fecit. E contrario Pontifex sub praetextu, quod iudicium de causa ferendum longius requireret tempus et de perversis conditionibus Ecclesiae Strigoniensis nova venissent nuntia, neve liceret bona archiepiscopalia direptoribus praedam facere, ineunte anno 1330. Ladislaum Quinqueecclesiensem et Henricum Wesprimiensem episcopos Administratores denominavit imperavitque illis, ut administrationem archidioecesis tam in spriritualibus, quam in temporalibus sine mora susciperent usque ad ulteriorem dispositionem et de proventibus bonorum accuratas et ad minuta ductas tabulas facerent. (Cfr. nr. 227.) Itaque negotium Nicolai optime incoeptum in pessimum versum est. Causa autem huius rei in eo quaerenda est quod in Curia Regia, quae antea placita erant, postea displicere coeperint. Certum nobis videtur, quod si electio inscio et non approbante Rege facta fuisset, Nicolaus qua homo regiae aulae adstrictus, nullo pacto iter suscipere potuisset, ut Avenione confirmationem suam procuraret. Tamen nullibi indicatur, nec vestigium monstratur, quod Rex, eo magis Summus Pontifex exceptionem contra personam neoelecti archiepiscopi movissent. Contrarium enim omnino probant omnia documenta illius aevi reperta, contrarium probat circumstantia, quod Nicolaus posthac quoque regi gratissimus et acceptissimus inveniatur et intimus consiliarius a familia Andegavensi pluries adhibeatur. Collatis igitur omnibus, ex illo tempore nobis notis, causam unicam et exclusivam repulsae passae ponere debemus in sensu pergrato et amicabili, quem Capitulum fovebat in Nicolaum, qui tamen consensus minime consonans erat cogitatis et sensis reginae Elisabethae.
Factum equidem evictum est, quod capitulum Strigoniense tunc temporis Regi Carolo, et multo magis Reginae Elisabethae collegium minime acceptum erat. Nescitur ex qua causa, Andegavenses omnes maxime inclinati et benevoli erant civibus urbis Strigonii, quam benevolentiam demonstrabant quandoque etiam laesa in parvis iustitia capitulo debita. Capitulum novum attulit fomentum zelotypiae Regiae in electione Boleslai decessi aliquatenus resistendo.
Carolus I. non tradidit capitulo palatium dominae Zenye (cfr. nr. 237.); sine recompensatione privavit illum possessionibus Izsép et Darázsi in comitatu Tolna. Et quando cives urbani capitulo denegaverant telonia, vectigalia et alias praestationes, querela prolata talem nacti sunt a Rege sententiam, ut coacti se viderent canonici coram capitulo Jaurinensi directe ad Papam appellare. (Cfr. nr. 103. et 89.) Causa ista per decennia protracta et acerbissime agitata fuit, adeo ut quando Oliverius, Magister Tavarnicorum, die 1. Jul. a. 1347. cum collegio, ad causam dirimendam directe a Regina matre deputato, vi irresistibili captus iustitiae capitulo ius darat et post multas dilationes decretum ad manus mitteret, in fine eiusdem usque modo inauditas protestationes inseruerit dicens: et quia domina regina, ab huiusmodi gravaminibus, ipsos cives occulte intendit liberare, si aliquas litteras de iussu reginali dictis civibus ex hoc nos dare contingat, protestamur eas non iuridice vel iure dedisse, sed propter metum reginalem. (Cfr. nros 823, 924 – 826, et 837.) Rebus ex parte Reginae tali modo apprehensis liquet virum in archiepiscopum ex gremio capituli electum illi in solio Strigoniensi minime gratum exstitisse.