magistrum Pousa de Zeer, nunc occupata detineatur nec-ne, sciat et inquirat omnimodam veritatem; et demum, prout vobis veritas de premissis constiterit, domino regi fideliter rescribatis. Datum, in Wyssegrad, in festo beati Valentini martiris,[262] anno domini M-o CCC-mo XXX-mo octavo.
Nos igitur suis peticionibus diligenter annuentes (expunct.: p), cum predicto St(ephano) filio Bense de Ynika, homine vestro, nostrum hominem fidedignum magistrum Vincencium, socium et concanonicum nostrum, ad premissa exsequenda, pro testimonio duximus destinandum. Qui demum ad nos reversi, nobis concorditer retulerunt: quod ad faciem predicte possessionis Alpar vocata (sic!) accedendo, ab omnibus quibus decuit et licuit diligenter inquirendo, talem de premissis scivissent veritatem: quod possessio Alpar vocata, per magistrum Pousa de Zeer, in preiudicium abbatis sancti Benedicti et sui conventus prememorati, occupata detineretur et detinetur. Datum, in dominica Esto mihi, anno Domini prenotato.
Extus: Excellentissimo principi, domino K.(arolo), Dei gracia illustri regi Hungarie, pro domino abbate sancti Benedicti de iuxta Goron, contra magistrum Pousa de Zeer inquisitoria – Sigillum margini exter. fuit appressum – Orig. membr., in Arch. Cap. Strigon. Priv. Lad. 40. fasc. 2. nr. 6.
442.
1338. Visegrád. 20. Mart. – Petrus, episcopus Sirmiensis, comes capellae regiae, ac secretarius cancellarius, concordiam inter Sefridum abbatem, monasterii s. Benedicti de iuxta Gron et magistrum Schele de Kartal, ratione terrae Sagh initam, comprobat.
Ed. Fejér: Cod. Dipl. VIII/4. p. 339. et VIII/7. p. 316.
443.
1338. Esztergom. 25. Mart. – Chanadinus, archiepiscopus Strigon., capitulo Scepusiensi, excluso tamen Joanne lectore, reconciliatur.
In nomine Domini Amen. Nos Chanadinus, Dei et apostolica gracia archiepiscopus Strigoniensis, locique eiusdem comes perpetuus, una cum capitulo nostro per presentes publice profitemur, honorabiles viros et discretos dominos, magistrum Johannem prepositum et capitulum suum, beati Martini Scepus, nostre dyocesis, nobis satisfaccionem debitam impendisse pro eo, quod Johenes (sic!) lector eiusdem ecclesie, procurator eorum, consensum expressum et conscienciam contra nos, sine culpa nostra, false et causa inracionabili, vice ac nomine ipsorum, ad Romanam curiam appellavit. Unde nos, audita eorum excusacione legitima, recepimus ipsos, dicto Johanne lectore, qui huiusmodi provocacionis auctor extitit, prorsus excluso, in nostros fratres et filios dilectos, omnem rancorem, iniuriam et indignacionem, quem et quam et quas propter hoc habuimus ad ipsos, ex pura corde misericorditer penitus remittendo. Et nichilominus promittimus bona fide, prepositum et capitulum predictos, tamquam filios obediencie, in omnibus iuribus et libertatibus eorum, habitis et optentis hactenus et consuetis, manutenere, quantum possumus, sine preiudicio iuris alieni et fovere; – dummodo nobis, tamquam suo dyocesano, in licitis obediant et honestis. In cuius rei testimonium presentes eisdem, nostri et capituli sigillorum (emansit: munimine) fecimus roborari. Datum et actum, Strigonii, in festo Annunciacionis
[262] 1338. 14. Febr.