Annunciacionis Virginis Gloriose, anno Domini M-o CCC-mo XXX-mo octavo.[263] Presentibus honorabilibus viris et discretis, domino Galyardo preposito Tytulensi, nuncio sedis apostolice; Johanne Gwmuryensi et altero Johanne Zolyensi archydyaconis et magistro Thoma, canonico ecclesie nostre maioris, ac religioso viro fratre Jacobo confessore nostro; Frwyno canonico Scepesiensi, Gallo et Georgio famulis dicti domini prepositi Scepesiensi, necnon Johanne de Bwsca, notario publico, et aliis pluribus fide dignis. Hoc tamen declarantes, quod ipsam appellacionem, quam ipse Johannes lector contra nos fecit, ipsius prosecucionem iureiurando, tam in curia, quam extra curiam, inanem simpliciter et frivolam nobis renunciarunt.
Sigillum archiepiscopi et capituli Strigon. minus e zonis membr. pendent. Orig. in Arch. Cap. Scepus. Priv. Scrin. 11. fasc. 2. n. 21.
444.
1338. Visegrád. 29. Mart. – Carolus I. rex, Chanadinum archiepiscopum, super persolutione 200 marcarum, pretii nempe possessionis Szerdahely, expeditum reddit.
Nos Karolus, Dei gracia rex Hungarie, tenore presencium significamus quibus expedit universis: quod accedendo ad presenciam nostre maiestatis Stephanus, magister agasonum nostrorum, castellanus de Vyuar, confessus fuit illas ducentas marcas latorum Viennensium, marcam quamlibet cum decem pensis computando, quas nobis venerabilis in Christo pater dominus Chanadinus, Dei et apostolice sedis gracia archyepiscopus Strigoniensis, locique eiusdem comes perpetuus, pro precio possessionis, Zeredahel nominate, in comitatu Posoniensi existentis, solvere tenebatur, ab eodem domino archyepiscopo, presencialiter coram nobis astante, nomine nostro pro edificacione dicti castri nostri Wyuar quas ad hoc recipere commiseramus plene, recepisse. Super quibus ducentibus marcis, eundem dominum archyepiscopum, reddidit perempnaliter expeditum. Datum, in Wyssegrad, in dominica Judica, anno Domini M-o CCC-mo XXX-mo octavo.
Sigillum tergo fuit appressum. – Orig. membran. in Arch. Primat. Secul. Lad. L. n. 52.
445.
1338. Visegrád. 29. Mart. – Carolus I. rex, cameras Szomolnok et Körmöcbánya, una cum decimis archiepiscopalibus, nempe piseto, elocat pro 1525 marcis et novam monetarum reformationem statuit.
Nos Karolus, Dei gracia rex Hungarie, memorie conmendantes tenore presencium significamus, quibus expedit universis; quod nos recognoscentes per varietates antiquarum monetarum nostrarum nostros regnicolas plurimum fore perturbatos, salubriori ducti consilio, prelatorum et baronum regni nostri voto unanimi, pro reformacione regni nostri intendentes providere, advertente que per presentes monetas nostras, anni videlicet preteriti renovandas et perpetuo duraturas, ut pote (sic!) aliis similibus monetis nostris moderaciones, regni nostri statum, in monetarum discursionibus in melius posse emendari, et hoc per magistrum Frithkonem, in districtibus, comitatibus et civitatibus, ad cameras nostras de Smulnuch et de Cremnuch pertinentibus posse meliorari et reformari,
[263] 1338. 25. Mart.