continencie ipsis ad tuicionem iurium eorum nimium essent necessarie. Quare fidelitati vestre litteras nostras mandamus per presentes, quatenus dicta instrumenta et litteralia munimenta vestra, in ipsa vestra sacristia requiri faciatis, que si in aliquo seriem et continenciam dictorum privilegiorum et litteralium munimentorum prenotati capituli Strigoniensis, super facto limitacionis et ordinacione exaccionis decimarum ipsis provenire debencium confectorum continere videritis, extunc copiam eorumdem de verbo ad verbum transcribi faciendo, sub sigillo vestro eisdem concedere debeatis ad cautelam, caventes solum ne fraus et dolus interveniat in hac parte. Datum Bude, in festo beate Katherine virginis, anno Domini M-o CCC-mo XL-mo septimo[672].
Nos igitur advertentes, quod omne quod precipitur imperatur et quod imperatur necesse est fieri, si non fiat penam habet, ut iuris testatur auctoritas, ne transgressores mandati regalis fore videamur, litteras seu instrumenta nostre ecclesie, super limitacione exaccionis decimarum, per dominum Ladizlaum, beatissime recordacionis olym inclitissimum regem Hungarie concessas, in nostra sacristia requiri fecimus et quia factum decimarum predicti capituli Strigoniensis ecclesie tangere videbantur, eas iuxta regium mandatum, de verbo ad verbum presentibus inseri fecimus, et nostro pendenti sigillo communitas, memorato capitulo duximus concedendas. Tenor autem ipsarum hec est:
Vide T. II. p. 113. nr. 82, ubi ex hoc ipso transsumpto edit. inveniuntur.[673]
Datum octavo die predicti festi sancte Katherine virginis et martiris, anno Domini supradicto.
Extus manus coeva adn.: Privilegium super declaracione decimarum, tam vini quam frugum exigendarum Ladislai regis. – Sigillum, bene conservatum, e corrigiis membr. pendet. – Orig. membr., in Arch. Capit. Strigon. Priv. Lad. 47. fasc. 1. nr. 12.
854.
1347. (Győr.) 10. Dec. – Capitulum Jaurinense, comitem Nicolaum de Treutul, possessionem capituli Posoniensis, Deáki vocatam, occupasse Ludovico I. regi, rescribit.
Serenissimo principi domino Lodouico, Dei gracia inclito regi Hungarie, domino suo metuendo, capitulum Jauriensis ecclesie, oracionum suffragia devotarum, in filio Virginis gloriose. Litteris vestre serenitatis generalibus, pro honorabili capitulo ecclesie Posoniensis nobis directis, honore condecenti receptis, una cum Farkasio de Heth, homine vestre serenitatis, virum discretum dominum Lucam plebanum, ac magistrum altaris beate Virginis de ecclesia nostra cathedrali fidedignum, ad quedam infra declaranda duximus pro testimonio dirigendum; qui quidem homo vestre serenitatis demum ad nos rediens, presente eodem testimonio nostro, nobis retulit isto modo: quod ipsi in vigilia beati Nicolai confessoris[674], in maiori provincia Posoniensi procedendo, ab omnibus nobilibus et innobilibus, ac ab aliis cuiusvis status et condicionibus (sic) hominibus, et specialiter a vicinis et commetaneis possessionis Deaki vocate, talem scire potuissent veritatem, quod predicta possessio ab antiquo Deaki noncupata extitisset, et nunc illo nomine debeat noncupari, licet tempore disturbii, seu guerre, per quendam nomine Martinum, filium Bogar, populis predita et habitatoribus extitisset decorata, qui eciam aliud nomen imponendo eam Kurmusd
[672] 1347. 25. Nov.
[673] 1379. 23. Jan.
[674] 1347. 5. Dec.