fecisset nominari, quam nunc magister Nicolaus Tretul dictus, nomine possessionis regis recaptivasset, que tamen possessio semper ipsius ecclesie Posoniensis et sui capituli fuisset et nunc esse debeat, sub nomine Deaki prenotato. Data, feria secunda proxima post festum beati Nicolai confessoris supradictum, anno Domini M-o CCC-o XL-mo septimo.
Extus: Domino regi, pro honorabili capitulo ecclesie Posoniensis, super quibusdam intrapositis (expunct.: inquisitoria), contra magistrum Nicolaum Trettul dictum, videlicet super occupacione possessionis Deaki inquisitoria. – Sigillum margini exteriori fuit appressum. – Orig. chart., in Arch. Capit. Coll. Poson. Priv. Capsa R. fasc. 2. nr. 46.
855.
1347. (Győr.) 11. Dec. – Capitulum Jaurinense, super violentiis, per familiares Laureutii Tóth, comitis Castriferrei et Soproniensis, in possessione capituli Posoniensis Szilincs perpetratis, regi rescribit.
Serenissimo principi, domino Lodouico, Dei gracia inclito regi Hungarie, domino suo metuendo, capitulum Jauriensis ecclesie, oracionum suffragia devotarum in filio Virginis gloriose. Litteris vestre serenitatis generalibus, pro honorabili capitulo ecclesie Posoniensis nobis directis, honore condecenti receptis, una cum Francisco de Heth, homine vestre serenitatis, virum discretum, dominum Lucam plebanum, ac magistrum altaris beate Virginis de ecclesia nostra cathedrali, fidedignum, ad quedam infra declaranda duximus pro testimonio dirigendum. Qui quidem homo vestre serenitatis demum ad nos rediens, presente eodem testimonio nostro, nobis retulit isto modo: quod ipsi in festo beati Nicolai confessoris[675], in maiori provincia Posoniensi procedendo, ab omnibus nobilibus et innobilibus, ac ab aliis cuius vis status et condicionis hominibus talem scire potuissent veritatem, quod cum quidam iobagio ipsius capituli Posoniensis, nomine Hertul, de villa Scelench, pro suis excessibus furtive recessisset, et ad villam Farkashida se recepisset commoraturum, Lucacius et Desew, familiares magistri Laurencii, comitis Castriferrei et Suproniensis, ac castellani de Sumtew, feria tercia proxima ante festum beati Jacobi apostoli, cuius quarta adveniret revolucio annualis, ex precepto et mandato predicti magistri Laurencii[676], domini ipsorum, in dictam possessionem capituli Posoniensis Scelench potencialiter veniendo, fruges ipsius Hertul in dictam villam Farkashida fecissent deportari. Insuper sex currus aliorum iobagionum dicti capituli Posoniensis, simul cum frugibus et equis de dicta villa Scelench, similiter fecissent deportari; quosquidem equos et currus ipsum capitulum tandem pro pecunia rederaisset. Hiis non contentus, anno in presenti, in octavis festi beati Mychaelis archangeli proxime preteriti[677], pretactus Desew similiter ad ipsam possessionem Scelench veniendo, octo equos recepissent, quos quidem equos post modum ad fideiussoriam caucionem discreti viri, plebani de Tyrnauia et patris eiusdem, ac Johannis filii Egliani posterioris (sic) iudicis restituisset, qui fideiussores postmodum per ipsum Desew angariati, ipsum capitulum Posoniense, ad solucionem quinque talentorum, que ipsi plenarie persolvissent, coegissent. Datum, feria
[675] 1347. 6. Dec.
[676] 1344. 20. Jul.
[677] 1347. 29. Sept.