857.
1347. (Pozsony.) 29. Dec. – Capitulum Posoniense, homines generationis de Staul inter se pacis unionem fecisse, testatur.
Universis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis, capitulum ecclesie Posoniensis, salutem in salutis largitore. Ad universorum noticiam tenore presencium volumus pervenire, quod Bek filius Stephani et Martinus filius Michaelis pro se, et pro generacionibus suis de Staul inferiori, cum sufficientibus procuratoriis litteris ab una parte; Stephanus filius Symonis pro se et pro filiis suis ab altera, in nostri presencia personaliter constituti, propositum extitit per eundem Stephanum filium Symonis vive vocis ministerio et relatum: quod quamvis mota fuerit materia questionis inter ipsos super quibusdam clausuris, que vulgariter Wezhel nuncupantur, verum eciam terris arabilibus, ac aliis scilicet fenetis et pecorum pascuis, de quibus divisionem fieri et porcionem dari iidem Bek et Martinus, cum hominibus generacionis sue postularunt, et ordine iudiciario diucius fuissent altercati, ad ultimum tamen, probis intervenientibus hominibus, videlicet magistris Homodeo filio Johannis et Andich fratre Fokonis de Ogya, ac aliis in talem pacis devenissent, ymo coram nobis devenerunt unionem: [Quod . . .] dictis Bek et Martino, cum hominibus generacionis sue, medietatem clausurarum Seker et Chendekuta vocatarum, Apeyewremefeye vero et Ludilese totaliter, item unum iuger terre, quod est quartum ab ecclesia et supra illam ecclesiam seu ultra quatuor iugera, adhuc infra quandam viam per quam itur versus villam Zeredal (sic) quinque iugera; deinde itur versus quendam lacum et ultra illum lacum agros cum fenetis et pecorum pascuis ad usque metas possessionum Pethen et Padan vocatarum, irrevocabiliter in filios filiorum semper possidendum, tenendum et habendum donasset, dedisset et tradidisset; e converso autem ipsi Bek et Martinus, propriis cum personis et nomine procuratorio ex parte hominum generacionis ipsorum, terram que est a superiori parte dicte vie, per quam itur usque Zeredahel, videlicet a parte metarum possessionis Mood, cum pratis et pecorum pascuis ac aliis utilitatibus suis, item alias possessiones suas quaslibet, in aquis vel in terris habitas, perpetua pace ipsi Stephano filio Symonis et per eum suis heredibus dimiserunt tenendas et habendas; ita, quod de cetero nec ipse, neque sui successores, ullo unquam tempore, ius aliquod sibi vendicare possint et presumpmant in eisdem; insuper duas curias, in villa eorum, unam ex opposito alterius vel se respicientes eidem Stephano filio Symonis et per eum suis heredibus perpetue, irrevocabiliter dantes donavere et de eisdem cum taxacionem super ipsos ex parte dominii venire contingat, nec plus quam unus hospes seu curiam habens, ipse Stephanus et sui successores, dare et solvere tenebuntur. Et contra omnes, racione possessionis sue, ipsum vel successores suos, denuo infestare volentes, iidem Bek et Martinus, simul cum generacionibus se obligarunt iuvamine, consilio et auxilio confavore (sic!); obligaminis vinculo tali apposito inter partes, ut si qua ipsorum parcium pretextu possessionariarum porcionum annotatarum, contra partem alteram litem suscitaret, aut materiam questionis moveret aliqualem, extunc pars id facere attemptans, contra partem alteram in quinquaginta marcis, inclusa porcione iudicis, ante litis ingressum persolvendis, convinceretur eo facto. Datum, sabbato in die beati Thome martiris, anno Domini M-o CCC-o XL-mo septimo.