pendenti sigilli munimine duximus consingnandas. Datum, in Tyrenavia, anno Domini M-o CCC-o quadragesimo septimo.
Sigillum e rubro, viridi et violaceo serico pendens, rotam sex radiis firmatam ostendit, inter quos alpha et omega, tum sol et luna apparent. Perigraphe haec habet: + S. M. CIVIUM DE ZOMBOTHEL CUM ROTA TORTONE. In circulo rote autem: + ET DEUS IN ROTA. -Orig. membr., atro caractere exaratum, in Arch. Cap. Strigon. Priv. Lad. 43. fasc. 1. nr. 6.
859.
1348. (Esztergom.) 20. Jan. – Capitulum ecclesiae Strigoniensis, liberae conditionis homines, ad possessionem Szebeléb, plurium annorum exemptionibus allicit.
Nos capitulum ecclesie Strigoniensis, significamus tenore presencium, quibus expedit universis, quod quicumque libere condicionis homines ad possessionem nostram Schebehlibet (sic) vocatara, ac terras pertinentes ad eandem, causa commorandi venire voluerint, libere veniant et secure commorentur in eadem, sub libertate a die adventus eorum trium annorum pacifice et quiete; qui vero ad domos edificatas, vel vacuas venerint, unius anni gaudeant libertate; hys autem, qui novas vineas in territorio eiusdem possessionis plantare voluerint, ad solvendum decymas sex annorum libertatem concedimus testimonio litterarum; completis autem predictis annis libertatum, non plus, nisi consuetum censum, iuxta morem aliorum iobagionum nostrorum, nobis vel nomine nostro solvere teneantur. Datum, in quindenis Epiphaniarum Domini, anno eiusdem M-o CCC-mo XL-mo octavo.
Sigillum minus e membrana dependet. – Orig. membr., in Arch. Cap. Nitr. Publ. fasc. 1.
860.
1348. Buda. 23. Jan. – Nicolaus palatinus, causam magistri Sebes de Bazin, contra capit. Posoniense, et capituli huius contra conventum Cruciferorum Strigon., prorogat.
Nos Nicolaus, regni Hungarie palatinus et iudex Comanorum, damus pro memoria, quod causam quam magister Sebes, filius Abrae de Bozyn, pro quo Laurencius de Challou, cum procuratoriis litteris nostris astitit, contra honorabile capitulum ecclesie Posoniensis, pro quo magistri Thomas et Stephanus canonici dicte ecclesie, cum procuratoriis litteris eorumdem comparuerunt; item causam quam idem capitulum, contra conventum cruciferorum ecclesie sancti regis Stephani de Strigonio, ac Mathiam clericum eidem conventui statuere commissum, pro quo quidem conventu frater Paulus, cum procuratoriis litteris eiusdem conventus astabat, iuxta continenciam priorum litterarum nostrarum in octavis festi Epiphanie Domini movere habebant coram nobis[680], volentibus parcium procuratoribus ad quindenas diei Cynerum nunc venturas, statu et ordine priori omnino permanente[681], duximus prorogandam; si tamen partes poterunt, ex nostra iudiciaria licencia liberam concordandi habeant facultatem, dummodo nos iuxta qualitatem cause ipsorum prenotate velint complacare; si autem concordare nequirent, extunc tam ipsi magister Sebes et capitulum Posoniense, quam dictus conventus ad statuendum memoratum Mathiam clericum eorum, iuxta continenciam dictarum priorum litterarum nostrarum continenciam (sic), coram nobis comparebunt in predicta causa
[680] 1348. 13. Jan.
[681] 1348. 19. Mart.