Salvatoris, confratribus suis capitulo dare debebit competens prandium et honestum, debet eciam in eodem festo et in Nativitate Domini, dominum prepositum [iuxta exigenciam sue possibilitatis], muneribus diligenter honorare.
Item inter predictos comitem Jacobum iudicem, iuratos et cives, ac nos canonicos et capitulum extitit ordinatum: quod per quemcumque vel quoscumque ultime voluntates, seu testamenta fuerint [facta vel legata, due] persone, unus canonicus et unus a iudice, iuratis et civibus ad hoc deputati, una cum plebano, sew eius vicario, debeant interesse, ut sciatur: quid ecclesie, quid canonicis, et quid plebano detur vel legetur, a quibus [ecclesiasticis, super eisdem testamentis], debita racio fiet requirenda; de quibus videlicet testamentis decima pars cedere debebit ecclesie nostre predicte custodi. Extitit eciam ordinatum, quod missa beate Virginis Marie, secundum ordinacionem felicis recordacionis domini [Lodomerii olym] archiepiscopi Strigoniensis, cum agris iuxta villam in Schamoth situatis, per eundem dominum Lodomerium ad ipsam missam legatis devote et concessis, nec non cum decima parte tributi nostri in Posonio et in Chollo, per felicis recordacionis [dominum Thomam, Strigoniensem] archiepiscopum, datis et concessis, per custodem ecclesie predicte, seu eius vicarium cottidie sollempniter celebretur. Preterea idem plebanus tenere debebit de consilio iudicis, iuratorum et civium, duos vicarios, seu socios [presbiteros, bone vite et honeste conversacionis], sacramenta Christi fidelibus porrecturos. Ceterum scolasticum ad suam mensam retinebit, qui si sacerdos fuerit, ad officium ecclesie, preter officium scolastrie, nullo sit vinculo astrictus, sed a prima omnes horas canonicas [cum suis scolaribus ad laudem] divini nominis exequatur, salvis sibi iuribus minutis, que in officiis funerum fieri consueverunt.
Oblaciones vero, que cum funeribus ad ecclesiam deportentur, cuiuscunque generis fuerint, preter commestibilia et potabilia [ac offertorium altarium] arbitrio committi debent offerentis. Sane eciam dicti comes Jacobus iudex, iurati et cives pro se, suisque successoribus, bona fide promiserunt et se voluntarie astrinxerunt, quod Martinum plebanum modernum, per ipsos electum, [nec in posterum] aliquem per ipsos eligendum, causa consangwineitatis vel affinitatis, nec prece vel precio, contra Deum et iusticiam, in suis excessibus fovebunt, sed una nobiscum, ad ipsius correccionem toto conamine stabunt et toto eorum posse. Finaliter tamen [propter divini cultus augmentum] adicientes, quod universi et singuli cappellani, qui patrimonio Jesu Christi, ex pia dotacione fidelium quorumcumque, in eadem ecclesia perfruantur, ipsi plebano et nobis in dignis, licitis, iustis et honestis, que videlicet utilitati et [commodo tam ipsius ecclesie], quam plebano visa fuerint, expedire et honori, presertim in divinis officiis devote, sedulo et continue obedienciam exhibeant salutarem, cum revera bonorum operum efficiantur participes, qui divini cultus se constituunt adiutores. [Et omnibus et singulis] premissis, per nos canonicos et capitulum, ac dictos Jacobum iudicem et cives, in omnibus suis clausulis firmiter conservatis, prepositus noster collegiatus, una nobiscum, videlicet suo collegio, in ecclesia ut premittitur nostra collegiata, et [plebano per ipsos cives] electo, ac per prepositum confirmato, in posterum cum omni pacis tranquillitate et mutua karitate, omni exclusa litis materia, inviolabiliter, perpetuo in civitate et ecclesia predicta, una cum iudice et civibus moraturi, deinceps libere et absque